Buch 
Prolegomena Ad Novi Testamenti Graeci Editionem Accuratissimam, E Vetustissimis Codd. MSS. denuo procurandam : in Quibus agitur De Codd. MSS. N. Testamenti, Scriptoribus Graecis qui N. Testamento usi sunt, Versionibus veteribus, Editionibus prioribus, & claris Interpretibus; & proponuntur Animadversiones & Cautiones ad Examen Variarum Lectionum N.T. necessariae
JPEG-Download
 

verba fuerint lecta, & quatenus veterum lectio cum nostris MSS,& cdd. conveniret, quatenus ab istis discreparet, palam fieret,vir erudiristimus relegit scriptores seculorum post C. N. priorumGraecos, qui pastim verba e N. T. petita, aut testimonia ex eo-dem fumta, adhibuerunt in suis operibus. Istis igitur opibus in-structus vir pius lese adeinxit ad editionem N. T. Graecam , qua-lem & ipse & erudiristimus quisque jam dudum desideraverant,cum Notis procurandam, in quibus lectiones vetustissimae lege-rentur adsertae ab incuria & oseitantia, aut etiam (piis dicaman inpiis?) fraudibus aliorum editorum. In procinctu vero cumjam starent operae, & jam pararetur editio, mora, quae differrecoegit, quod jam pene coeptum erat, aliunde est injecta. Ita-que, ut majus desiderium editionem tanta cum cura elaboratamvidendi in animis omnium, qui debita cum veneratione LibrumSanctistimum prosequuntur, accendamus, utque viri pii consi-lium planius cognoscatur, damus nunc Prolegomena, e quibus,quid alii praestiterint, Lc quid nunc ab hoc editore exspectandumfit, Verbi Dei amantissimus quisque non sine ingenti voluptatepercipiet. Ceterum, ut intelligas, Lector, quanta diligentiafide editor in toto hoc negotio versatus sit, tabulam, in qua lite-rarum MSCtorum. Codd., quos quidem ipse cum editis contulit,formae accuratissime sunt expressae, curavimus adjiciendam quaeres quanti fit momenti ad Codd. aetatem & fidem cognoscendam,optime norunt Graece doctissimi. Nec illud praetereundum, quodasteriscus lineis appositus in hisce Prolegomenis designat librum,sive manu sive typis descriptum, ab ipso Auctore este cum vul-gato textu, ut vocant, collatum; crux vero, eodem modo ap-posita , indicat non ab ipso Auctore per se cognitum, quod illeibi affirmat, sed ex eruditorum amicorum libris &: sehedis, bene-vole fecum communicatis. Vale.