1 Descriptio Veterum Codicum primae Claffis .
Sf
re A°. 1521. ita scribit: „Epistolam Joannis primam vetustissimis Cha-„ racteribus scriptam in Vaticana Bibliotheca tandem reperi, cujus versus„ Capituli quarti sunt Ac. item ex quinto Ac. Haec in quibus ab impres-„ sis codicibus diffideant, non est quod a me docearis. Si quid erit, in„ quo judicium meum exquires, non tam in his quam in pleris que aliis,„ super quibus doctorum altercatio est , nihil tecum distimulanter vel„ mustitabunde agam, sed ut me nosti parrhestastes ero". Epistolar.Eras. 1. 17. ep. 13. quo testimonio adversus Stunicam Erasmus usus est:„ Codex, inquit, vetustissimus in Vaticana Bibliotheca summi Pontificis„ non habet testimonium triplex in coelo, nimirum nobiscum faciens,„ nam Paulus Bombasius consulto libro locum mihi descripsit ad verbum”.Ea autem erat Codicis istius fama, ut Bibliander Thomae Blaurero scri-beret: „promisi pecuniam quantam libet pro Exemplari Graeco ex Vati-„ cana Bibliotheca evidentistimo. Cujus mihi spem quidam optimi Viri„ injecerunt”; Hottinger. Bibliothecar. p. 97. Istum Codicem Werne-rus Noviomagus Atrebatensis Collegii praeses cum edito contulit, quofe usum mirumque in modum adjutum fatetur Lucas Brugensis. Eundemetiam Agellius notis in Cyrillum & Maldonatus in Commentariis citat:licet variis indiciis constet, hunc Codicem nondum fatis accurate cum e»ditis collatum fuisse.
IV. Codex Bibliothecae Coislianae 101 . constans foliis 14. complectensfragmenta ex Epistolis Pauli
I. Cor. X. 23. — 29.
— XI. 9. — 16.
Galat. I. 4. — 10.
— II. 9. — i4'
Hebr. II. n. —- 16.
— III. 13. — 18.
— IV. 12. — 15'
I.Tim. III. 7. — i3-
Tit. I 1. — 3.
— 15. II. 5.
— III. iz. — sin.
Hic collatus fuit cum Codice Pamphili Martyris, qui in Bibliotheca Cae-sariensi extabat, quod indicavit librarius his verbis: dn&XnQy U yTTpag ro iv Kaicra^ia dfj sypaCpov d ßißX ic&q&fi? y ayiou UcipitpiAcu , yiypdpipityov’duTcu ; nimirum antequam Caesarea funditus everteretur, quod contigitante medium seculi VII. Postea transtatus est in Monasterium 8. Athana-sii, quod est in monte Atho, ubi compage soluta folia ejus aliis libris te-gendis adhibita sunt A°. 1218. quae folia una cum ipsis libris per Mona«0 ■ ebum