34 Trolegomen. Cap. IV.
atque ab eodem Universitati Qxoniensi dono datus est. Collatus est pri-mum ab Editoribus N. T. quod Oxonii Ao. 1675. prodiit, ubi CodexBodlejanus 1 . vocatur, quod miror Millium non observasse: accuratiusadhuc a Millio sub nomine Laud. 3. citatur : denique Thomas HearniusAo. 1715. totum istum Codicem summa, ut praefatur, adhibita diligen-tia suis sumtibus typis exprimi curavit. Sicut autem aliorum diligentiaelaudi nihil detractum cupio, ita facere non possum, quin doleam, homi-nes optimis literis excolendis natos fele totos ita immergere quaestionibus„ de Rege sive Monarcha haereditario & legitimo , deque Regia Prosa-„ pia, quibus solvendis ipsi minime omnium sunt idonei, ut studio par-tium abrepti non semet ipsos modo otio atque ea tranquillitate, quae lite-ris adeo amica est & necessaria,quamque a Rege optimo impetrare hauddifficulter possent, privent, verum etiam alios, qui systema ipsorum poli-ticum non statim approbant, captata quavis occasione, immerito proscin-dant, atque omnibus convitiis lacerent. Haec, si quid intelligo , veraatque unica caussa est, cur Hearnius Millio litem moverit, & ipsius quosvocat errores singulis paginis subjectos omnium oculis exposuerit, qui ta-men vel adeo manifesti sunt librarii lapsus, ut enotare plane supervacuumfuerit, vel revera nec sunt errores, vel denique Hearnianis erroribus mul-to leviores, & vero etiam pauciores, quod exemplis palam fiet.
Millius ex forma literarum judicavit,Codicem istum ad aetatem Alexan-drini, Cantabrigiensis & Claromontani non assurgere. Hearnius vero, testeUsserio, & aliis argumentis probat, istum Codicem esse annorum mille.Unde concludit, dissentire ab his Millium,adeoque minus recte judicasse.Ego vero ne levissimum quidem dissensum perspicio, quod si enim Ale-xandrinus mille & dticentos annos habet, quos illi tribuit Millius, saneCodex Laudianus,qui fatente Hearnio mille tantum annorum est, ad illamaetatem non assurgit.
Cuperem etiam scire, quo nHearnius compererit, id quod cen-ties repetit, erasisse manum eandem, quae & scripserat ; an igitur scri-psit librarius tantum ut eraderet? an ex vestigiis divinare potuit, quiseraserit ?
Actor. V. 2.4. ita exhibet Hearnius: iöavpcify v [Mvn yfj ^Tropo w, in no-tis triumphans addit; „ sic plane in Cod. nostro, non iQavpctfyv yfj ^tc-„ pow. ut apud Millium”. Gravis omissio duarum vocum eleganter hicpositarum! At,o bone, illud MENTE non ad Textum Graecum, sed adLatinam versionem pertinet , mir ari coeperunt V confundebantur mente, idquod si non ex sensu colligere poteras, saltem ex figura literae m Latinanon Graeca anteiligere debuisses.
Ad vocem Mma-n notat „ extare punctum simplex ab eadem manu su-rr pra literam v. hanc literam delendam esse indicans, nam alii”; in
quo