z6 iProlegomen. Cap. IP r .
singulas voces puncto distinxit, literas r\ & e, » & a, j & u, ^ 0 & rconfudit, item a/ & «, item »pro ^ posuit. Literae «, & » ad formamLatinorum accedunt: Est noni seculi, scripturaque illi consimilis, quaein Palaeographia ex Psalterio Sedusii Scoti exhibetur.
Ad Galeem haec leguntur: ,, Hic liber est Monasterii Augiae majoris,
,, qui per D. de Wildenstein Abbatem accommodatus fuit M. Georgio„ Schoenlin de Schorndorf Decretorum Doctori, Canonico in Sintelsin-„ gen tempore Basiliensis. Concilii opinor mentio excidit”. Postea ne-
scio quo casu pervenit in manus Georgii Michaelis Wepferi Scaphusiani,ubi sine dubio illum vidit Hottingerus, qui eundem in Bibliothecario suop. 130. recensuit, sublata possessoris , apud quem deliteret, mentione.Quod vero ibidem Orthographiam ejus ad mediae aetatis Graecos Codicesaccedere pronuntiat, verius putem ad Latinos ejusdem aetatis quam Grae-cos dixisset: quodque se nescire ait, an hic Codex idem sit ac Confiamtienfis , de quo antea scripserat,facile ipsi fuisse cognoscere, non este eun-dem, quia Constantiensis ille non Graecus sed tantum Latinus est, necEpistolas Paulinas modo, sed totum N. T. complectens, quod constat exErasmi, & ,qui eum exscripsit, Lucae Brugensis citationibus. Graeca in-numeris in locis imperite admodum ad Latina reficta ac detorta sunt.Vidi istum Codicem & contuli Heidelbergae apud D. D. Mieg, undeprocurantibus hujus Operis Editoribus in Bibliothecam Cl. Bentlejitransiit. *.
VI. Codex XIII. Epistolarum Pauli Graecus eum Versione Latina in-terlineari. Hunc Codicem ex Bibliotheca P. Francii sibi comparavit C.F. Boemerus , Professor Lipsiensis , & Variantes ejus Lectiones cumKustero communicavit, unde illi Bomerianus dictus est. Animadvertiautem, istum Codicem non esse nisi apographum praecedentis, omnia enimex amussim in utroque ad errores etiam levissimos usque sibi invicem re-spondent: praecipue hoc patet ex Omissionibus, quoties enim in illo pri-ore, ubi eadem vox in una pagina bis recurrebat,per incuriam interme-dia a librario omissa sunt, etiam in isto toties eadem omnia desiderantur.Nolim tamen pertinacius contendere cum eo, qui putaret, potius prae-cedentem Codicem istius esse 'bvnyoa/pm \ tantum dicam, consuetudinemLatina juxta Graeca ad latus apponendi videri antiquiorem, illo generequo Latina Graecis inter lineas adseribuntur. Hoc tamen amplius habe-mus in isto Codice, quod Epistolam ad Romanos non ut praecedens ca-pite truncatam sed integram exhibet.
Ejusdem aetatis atque commatis Psalterium Graecum videtur , .quodest in Bibliotheca Basiliensi,cujus Graeca literis majusculis & sine accen-tibus scripta sunt: Latina vero versio supra lineas Graecas charactere An-glo-Saxonico adseripta est: & quidem in Britannia,ut colligitur ex hym-no