2 g Trolegomen. Cap. IV .
itv Of-tÄto- vers. 19. 24^ yS 5 ? pro sicut Matth. IX. 41. Tranf-
-, 0 „ 4 /o ^2 pro Troj^iov ipvxpx- Obtestor hic omnes fano judicio prae-
ditos, ac literarum Graecarum peritos , judicent utra Lectio fit sincerior,illane quam nostri Codices exhibent, an quam Morinus ex Codicibus Be-zae Graeco-Latinis protulit? ita omnes istae Morinianae interpolationemindocti Latini sapiunt, ut non nili literarum Graecarum omnino rudi cui-piam pro Graecis arridere possint. Et sane Linguae Graecae ignorantiamMorinus non in his tantum, sed & alias prodidit: „Contigit enim, ut nar-„ rat Scriptor vitae ejus, ut in familiari colloquio oborta fuerit quaestio,, aliqua de iis, quae tunc a Theologis, jussu & auctoritate Pontificis Ma-,, ximi Romae congregatis, disputabantur, cujus quaestionis explicandae,, causia librum manufcriptum scriptoris cujusdam e junioribus Graecis„ consulere necesse fuerit, statim Codex MS. Morino legendus offertur,, rogaturque, ut luam de scriptoris illius mente sententiam diceret: ve-„ rum Holltenio & Allatio minime satisfecit, iisque visus est linguae„ Graecae parum peritus.
Longe rectius de istis Latinorum Codicibus Graecis judicavit Erasinusquando perspecto juniore quodam Codice (veteres enim ignoravit) nontantum frequenter contra Stunicam auctoritatem eorum elevavit, sed eti-am in praefatione, contra morosos quosdam & indoctos ita scripsit: „ Hic„ obiter illud incidit admonendum, esse Graecorum quosdam Novi Te-„ stamenti Codices ad Latinorum Exemplaria emendatos. Id factum est„ in foedere Graecorum cum Romana Ecclesia, quod foedus testatur„ Bulla ,quae dicitur Aurea. Visum est enim & hoc ad firmandam con-„ cordiam pertinere. Et nos olim in hujusmodi Codicem incidimus, &„ talis adhuc dicitur adiervari in Bibliotheca pontificia. Verum ex his„ corrigere nostros est Lesbiam,ut ajunt, admovere Regulam.
Quod si porro Criticorum audacia , qui indoctum Graecum Latinihominis nobis pro sincero Euangeliorum Textu venditant, excusari vixpotest, longe minus excusandus videtur alter ille error, quo nobis uni-cum testem, adeoque unicam Codicis non optimae notae auctoritatem, produobus testibus gravissimis, auctoritateque omni exceptione majori pro-duxerunt, dum ad Stephani secundum & ad Cantabrigiensem, item adClaromontanum & San-Germanensem identidem iisdem locis provocant.Cuiusmodi supina negligentia si in Morino atque Simonio aliisque tole-randa est, vereor tamen,ut Be/a ipse omni culpa careat, neque reperio,quomodo ipsum crimine minus sincera fide administratae rei liberarequeam. Sine dubio enim scire potuit, suum Codicem Euangeliorum priusa familiari tuo Stephano adhibitum suille , Sc nihilominus ad utrumquesaepius, tanquam diversi Codices sint, provocat. Utcunque sit, (nequeeoim quenquam in re paulum modo dubia ejus audaciae insimulabo) qui