78 'Prolegotnen . Cap. VII.
Andreas, EpiscopusCadariensis in Cappadocia ,scripsit Commentariumin Apocalypsin,
Se culo VII.
Leontius Byzantinus Scholasticus , scripsit librum de Sectis, Basileae1578. in Octavo editum.
Sophronius, Hierosolymitanus Episcopus, cujus mentionem facit Pho-tius Bibi. *.
Maximus scripsit Dialogos a Beza A°. 1570. editos & Athanasio ad-scriptos, in Orationem Dominicam MS. Faefchian. chartaceum, eWrovra-dctg «r. quarum tres priores a Conr. Geihero ex Codice Diegi Hurtadieditas sunt, duae vero posteriores in MS. Faeschiano extant; ad JoannemCubicularium contra Severum in eodem MS., denique Locos Commu-nes Aureliae Allobrogum A°. 1609. in folio editos. *
Thalassius, Presbyter & Abbas in desertis Libyae, scripsit sententiarumCenturias quatuor, in Orthodoxographis Basileae .,.editas. *
Joannes Alexandrinus Philoponus, ab aliis Grammaticus cognominedictus, scripsit in Hexaemeron contra Theodorum Mopsuesi. apud Pho-tium Cod. -24o.
Chronicon Alexandrinum sive Fasti Siculi ad A. C. 628.
Olympiodorus scripsit in Jobum, extat MS. in Bibliotheca Basiliensi.
Andreas ,Monachus primum Hierosolymitanus, postea ArchiepiscopusCretensis,scripsit varias Homilias, quarum aliquot extant in Codice MS.Faeschiano membranaceo. *
Theodorus Raithusensis, in Palaestina presbyter , scripsit de Incarnatio-ne, quod scriptum Beza edidit. *
Eulogius, Episcopus Alexandrinus, scripsit contra Timotheum & Seve-rum Acephalos, & alia apud Photium Bibi, recensita.
Secuto VIII.
Joannes Damascenus, Opera ejus edidit R. Michael le Quien , ParisiisAo. 1712. Praecipue ejus Parallela sacra & excerpta ex Chrysostomi Com-mentariis in Epistolas Paulinas plurimum nos adjuverunt ; is quem supralaudavimus editor de MS. Codice, quo usus esi, ita judicat: , Epitome, Commentariorum Jo. Chrysostomi Theodoren & Cyrilli in Epistolas, Pauli in Codice Regio 2331. qui 900. circiter annorum praefert aeta-, tem. Quod ad scripturae Textum, qui Commentario interjectus est,, attinet— a doctissimis praeslantissimisque Criticis, quibuscum eum, communicavi, magni fuit aestimatus’. Quod si vero is, qui correctioni