Buch 
Prolegomena Ad Novi Testamenti Graeci Editionem Accuratissimam, E Vetustissimis Codd. MSS. denuo procurandam : in Quibus agitur De Codd. MSS. N. Testamenti, Scriptoribus Graecis qui N. Testamento usi sunt, Versionibus veteribus, Editionibus prioribus, & claris Interpretibus; & proponuntur Animadversiones & Cautiones ad Examen Variarum Lectionum N.T. necessariae
JPEG-Download
 

De S er Ip oribus Graecis, qui JSs. T. usi ßmt Secuh XI 11 , XIV, 8i

Seculo XIII.

Nicetas Choniates varia scripsit partim edita partim inedita, praecipuumopus est Thesaurus Orthodoxae Fidei.

Eustathius Homeri Interpres.

Seculo XIV.

Macarius Chryfocephalus, Philadelphiae Metropolita, conscripsit Ca-tenam in Matthaeum ex variis Patribus A°. 1345-. MS. Baroc. 166. Mil-lio inspectam, & ad seculum X. relatam.

A°. 1630. Balthasar Corderius Antverpiae edidit Catenam PatrumGraecorum in Joannem ex Codice membranaceo Cardinalis Cusani, quiTreveris adservatur. Videtur autem in textu exhibendo magis secutusCodices typis editos, quam Lectionem MS. fui Codicis. *

CAPUT VIII.

De Versione Latina.

Rimis quidem Ecclesiae Romanae temporibus , cum ma-jorem partem ex Graecis atque exteris constaret, cumqueadhuc Graeca lingua fere omnibus gentibus per orbemterrarum familiaris esset, Latine conversis Codicibus Sa-cris opus non fuit, quum Graece legi & intelligi possentab omnibus. Circa medium demum seculi II. Pio PontificeItalo existente videtur lectitari Scriptura Sacra in lingua vernacula, hoc estLatina, coepisse. Cujusmodi autem fuerit haec conversio , multo antecorrectionem Hieronymi confecta, ex scriptis eorum, qui eadem usi fue-runt , conjecturam facere licebit, quanquam varie tentata ac descripta fuerit.

Occurrit primo loco Marcion & Marcionitae, qui corruperunt librosN. T. resectis omnibus iis, quae Judaicae Religioni favere putabant, &contracto toto N. T. in duos Codices, quorum priorem vocabant Euan-gelium ex Luca maximam partem conflatum, ac subinde ex reliquis Eu-angelistis integratum ; posteriorem Apostolicum continentem Epistolasad Galatas, ad Corinthios, ad Romanos, ad Thessalonicenfes, ad Lao-dicenos , ad Colossenses, ad Philemonem , ad Philippenses.

Instituti nostri non est Marcionem refutando actum agere, ac de illislo-

L cis