Buch 
Prolegomena Ad Novi Testamenti Graeci Editionem Accuratissimam, E Vetustissimis Codd. MSS. denuo procurandam : in Quibus agitur De Codd. MSS. N. Testamenti, Scriptoribus Graecis qui N. Testamento usi sunt, Versionibus veteribus, Editionibus prioribus, & claris Interpretibus; & proponuntur Animadversiones & Cautiones ad Examen Variarum Lectionum N.T. necessariae
JPEG-Download
 

De Verßone Latine. 03

^ quod Hieronymus mandante Damaso suscepit: ne propositum quidem simile; Hieronymus veterem Editionem nova sustulit, Laurentius quod annotavit in privatos Commentarios refert , neque postulat, ut hinc quicquam in tuo Codice demutes. Quanquam ipsa nostrorum exem- plarium varietas latis arguit, ea non carere mendis. Porro ut veterum librorum sides de Hebraeis voluminibus examinanda est , ita novorum veritas Graeci sermonis normam desiderat, auctore Augustino, cujus verba referuntur in Decretis Dist. IX. *

Ao. 1514. prodiit Editio Complutensis, non Graeci tantum Textusverum etiam Latinae Versionis ad veteres Codices emendatae; id jactantEditores prologo ad Leonem X. Qua in re id aperte Beatitudini tuae testari possumus, Pater Sanctissime, maximam laboris nostri par- tem in eo potiffimum suille versatam , ut & virorum in linguarum co- gnitione eminentiffimorum opera uteremur, & castigatissima omni ex parte vetustissimaque exemplaria pro Archetypis haberemus : quo- rum quidem tam Hebraicorum , quam Graecorum ac Latinorum multiplicem copiam variis ex locis non sine summo labore conquilivi-S , mus.

Et ad Lectorem: , Latinam B. Hieronymi translationem contulimus, cum quamplurimis exemplaribus venerandae vetustatis, sed his maxime,, quae in publica Complutensis nostrae universitatis Bibliotheca recon-, duntur , quae supra octingentesimum abhinc annum literis Gothicis, conscripta ea sunt sinceritate, ut nec apicis lapsus possit in eis depre-, hendi. #

Paulo post Martinus Dorpius oratione Lovanii habita, & Basileae A°.jyio. typis edita , judicium suum de emendanda versione Latina interpo-suit, ubi subscripsit his verbis ex Petro de Alliaco Cardinali Cameracensiprolatis: , Propter exempla corruptionis, quae in Biblia inveniuntur, &, alia multa hujusmodi, expediret exemplaria Sacri Canonis examinari, diligenter & corrigi. Ad quam Correctionem non sunt omnes indiffe-, renter admittendi, sed solum Theologi multum in Grammatica & lin-, guis Hebraica & Graeca eruditi. Subjungit Dorpius:proinde confe- rendaesunt variae translationes, primaria lingua inspicienda est, riman- dum quid veteres legerint,quid quadret & quid discrepet, & ita tan- dem cunctanter pronunciandum. Nam Augustinus cum tot essent iru terpretationes, non est ausus unam quampiam affirmare omni ex parte integram, etsi Italam' ceteris praetulerit. Mirum vero est, virum ocu- latissimum non vidisse , quod videlicet nos videmus, hanc Vulgatam eam esse, contra quam nemini liceat hiscere, nam, ut diximus, jam inde a seculo Augustini extitit. Caeterum quod a multis affertur, hanc es-,, se a Synodo comprobatam, accedam sane, si vel una proferatur Synodus,

M 3 quae