r)6 Trolegomen. Cap. VIII .
, tum gratuito prosit, verum etiam sciens perdat beneficium. At mihi, videor hoc quoque superaturus, si de his quoque pergam bene mereri,, qui beneficium injuria retaliant. Et quemadmodum fidi medici, reda-, mantibus etiam & conviciantibus aegrotis,tamen pergunt subvenire, ita, nos hoc quoque velut auctario beneficium nostrum cumulabimus, utbe-, neficium,quod accipiunt,intelligant. Primum igitur etiam atque etiam, adhortor omnes Theologos, ut quibus per aetatem aut occupationes, vacat, Graecas degustent literas & item Hebraeas, fi liceat. In ipsis ar-, canae Scripturae sontibus diligenter philofophentur, veteres Theolo-, gos, quos & eruditio commendat, & vitae sanctimonia, jugiter evol-, vant. Deinde nostra, si volent, conferant & expendant, atque ita demum
probent, si quid recte monuimus; emendent amice, si quid ut homines
* aberravimus a vero , & minus astecuti fumus, quod sedulo sumus fecu-' ti. Quod si impetro, causam vici, pro accusatoribus .habiturus patro-’ nos. Caeterum a quibus hoc non impetro, saltem illud mihi vel preca-
* rio donent, ut credant, me simplici pioque juvandi studio,quicquid hoc
* laboris est, suscepisse. Quod li parum alicubi succedit, error est non sce-’ lus, & corrigi mereor, incedi non mereor. Nihil enim magis agnosco,, quam me nihil scire. Profiteantur alii quantumlibet ingentia: ego pro, mea tenuitate nihil profitens , praesto tamen quod licet, paratidimus, ad palinodiam, sicubi more hominum lapsus lim, ipse quoque mihicen-, sor futurus, simulatque deprehendero. Caeterum Divus Hieronymus' non fert reprehensorem, qui damnare podit, docere non possit. Quo-, rum illud tyrannicum est, hoc amicum & eruditum.
, Jam vero fi qui verentur, ne Sacrarum Literarum auctoritas vocetur, in dubium, si quid usquam variaverit: hi sciant oportet, jam annos plus, mille neque Latinorum neque Graecorum exemplaria per omnia con-, lenside. id quod ne fieri quidem podit, nimirum in tanta librariorum, non solum turba, sed inscitia, oscitantia, temeritate. Ut ne comme-, morem, quam multa mutata sint ab eruditulis, aut certe a parum atten-, tis... Comperio quaedam erasa aut inducta a factionibus, quarum tu-, multu quondam sursum ac deorsum miscebantur omnia, praesertim O-, rientis Ecclesiae, dum quisque pro suarum partium patrocinio Scriptu-, ram variat. Id certe factum non obscure compluribus in locis declarat, Hieronymus. Quid autem accidit Religioni Christianae, quod tot jam, seculis aliud legit Hieronymus, aliud Cyprianus, aliud Hilarius, aliud, Ambrosius, aliud Augustinus? apud hos alicubi non modo diversacom-, peries, sed & pugnantia , cum in summa Christianae fidei consentiant.
, Quid facias, postquam nec ipsa horum temporum editio per omnia sibi, consentit? qua de re si quis dubitet, huic fidem fecerint codices typis, etiam excusi, cum annotamentis marginalibus, &, si id parum est, ex
Com-