1 'DeVerßone Latina. 97
-Commentariis Bedae, Rabani, Thomae, ex Commentariis Lyram,ex* Commentariis Hugonis Carensis intelliget. Origenes jam tum quere-s batur inexplicabilem in Euangelicis libris varietatem. Et publicitus a-5 liud legit Graecia , aliud Occidentis Ecclesia. Et circa aetatem Hiero-y nymi quaedam Eccleliae sequebantur interpretationem Septuaginta,quaedam novam amplectebantur ex Hebraeorum fontibus traditam,5 Atque etiam post hanc aetatem aliud legebant Gallicanae Ecclesiae aliud, Romana. Denique si excutias vetustos Codices manu descriptos, qui-, bus in publico cultu tunc utebantur , duos vix reperies inter se consen-tientes. Certe constat Augustinum Codicibus usum, qui non vacabant5 mendis. Et tamen tot jam seculis constitit sua Scripturis auctoritas. Si, Codicum varietas in totum sidem abrogat Scripturis, ct apud Hebraeos, & apud Graecos & apud Latinos variant. Quaeso quid periculi conse-, cutum est, quod Sanctus Hieronymus Vetus & Novum Instrumentum, mundo jam senescenti ad Hebraeam & Graecam veritatem instauravit ?, Reclamatum est tum a nonnullis, quibus ipse suis libris abunde satisfa-cit, nec ob aliud opinor reclamatum , nisi quod nescirent eas literas. At, num hinc vel tantulum incommodi natum est Christianae Religioni ?, Augustinus fatetur, ipsa Codicum discordia se non mediocriter adju-■ , tum fuisse, dum quod hic parum apte dixerat, alter clarius ac rectius, efferret, id quod vel fortuito fieri necesse est.
, Proinde si nihil ostendit nisi novitas, & illa jam vetus editio olim no-.5 va fuit, & haec nova si patiamur olim vetus fuerit. Nimis imperiti est,, hominis libros annorum aestimare numero, ac non potius ipsarum re-, rum judicio. Optarim & ipse in Sacris literis nihil esse depravatum,, nihil dissidere. Atque id ut optare est in prodivi, ita nec fuit unquam,, nec opinor futurum est unquam. Qui praedicant inviolabilem divina-j rum Scipturarum auctoritatem, his utroque favemus pollice. Qui has, sciens depravat, contumeliam facit Spiritui Sancto. Fatemur. Verum, haec majestas in ipsis est fontibus, Non erravit Efajas, neque quisquam, mutare nititur, quod ille scripsit. Non lapsus est Matthaeus, nemocor-rigit, quod ille tradidit. Cum interpretibus, cum scribis, cum de-pravatoribus nobis res est. Quod si tota labascit auctoritas ob aliquot, loca corrupta, oportuit Spiritum Sanctum non minus assidere Biblio-, graphis, quam Prophetis & Euangelistis. Nusquam non adest Spiritus, Sanctus, sed ita vim exerit suam, ut nobis portionem laboris relinquat.
, — Is vero subservit Spiritui Sancto, qui , quod per homines depravatum5 est, pro viribus pristinae restituit integritati. Nunquam defutun lunt, qui depravent, proinde nunquam cessandum est a studio castigandi.
; Aliud est igitur Sacra Scriptura, aliud quod incommode verterunt In-terpretes, aut Scribae corruperunt. Rursus aliud est mutare publicam
N Lecti."
9