T)e Verßone Latina. tos
, Scio res sacras reverenter ac religiose tractandas. Et idcirco licet ininfima functione versantes, tamen omni qua licuit circumspectione su-mus usi. Contulimus utriusque linguae vetusliflimos Codices, nec eos9 sane paucos. Excussimus veterum ac recentiorum Commentarios, tum,, Graecos, tum Latinos. Observavimus quid diversi legant. Pensitavi-5 mus ipsius loci sententiam ; atque ita demum pronuntiavimus, quid,, dentiremus: Imo ne pronuntiavimus quidem, sed lectorem admonuimus,
, suum cuique judicium liberum relinquentes.
, Thomas Lyren sis, & Carrensis, aliique his obscuriores, fatis habentsi annotasse : alia Iitera sic habet; quod sic in Codice quopiam scriptum,
, aut fortasse depravatum offenderint, & videntur rem utilem praestare., Et nobis obstrepitur, qui tot argumentis, ac summorum virorum au-., toritate veram Lectionem restituimus.
, Si varietas abrogat fidem libris, jam olim variabant Codices aetate, Ori genis, aetate Hieronymi, aetate Bedae, aetate Thomae , denique, nostris etiam temporibus hodieque variant, & tamen adhuc sacris libris, sua constat autoritas,
, Si loca quaedam depravata fidem elevant arcanis voluminibus, jam o-^ lim id usu venisset temporibus Origenis, qui Homilia in Matthaeum, octava queritur hac de re his verbis : Multam enim differentiam inter, exemplaria rep erimus , five per negligentiam Scribentium , five ex teme-, 5 ritate quorundam , five propter eos , qui negligunt emendare Scriptu-, ras, vel propter eos , qui quod ipfis videtur in emendationibus vel ad-, jiciunt vel subducunt. Audis Lector , jam tum variasse libros ? audisb suille depravatos ? audis quaedam adjecta aut subtracta ?
, Sed audio quosdam ita loqui; Rem amplectimur , sed offendiculum9 datur multitudini, si senserit, in libris, quos hactenus secuti sumus, in-, esse quicquam vel vitiatum , vel non intellectum. Primum non ista, scribuntur multitudini, sed eruditis, & praecipue Theologiae Candi-, datis. Hos offendi non oportet. Neque nos correctionem appellamusb laborem nostrum, sed annotationes. Neque cuiquam molesti fumus ali-, ter citanti; aut veterem aut etiam depravatam Editionem sequenti. Ab., ipsis potius nascitur offendiculum, qui in publicis concionibus, qui incompotationibus , qui in vehiculis ac navibus apud idiotas ac mulier-, culas vociferantur esse qui sacros libros & precationem Dominicam, emendet.
, Non vociferantur in eos, a quibus palam est sacros Codices vitiariquotidie, quum sint illiteratiffimi, qui hoc audent, In me clamitant,, hominem in hoc certe genere studii, quod a linguarum peritia pendet,, nec omnino indoctum, opinor , nec inexercitatum. Illis temere licet, pro suo arbitratu depravare, mihi non licebit ex fide veterum Codicum
O ex