Buch 
Prolegomena Ad Novi Testamenti Graeci Editionem Accuratissimam, E Vetustissimis Codd. MSS. denuo procurandam : in Quibus agitur De Codd. MSS. N. Testamenti, Scriptoribus Graecis qui N. Testamento usi sunt, Versionibus veteribus, Editionibus prioribus, & claris Interpretibus; & proponuntur Animadversiones & Cautiones ad Examen Variarum Lectionum N.T. necessariae
JPEG-Download
 

De Verßone 'Latma. 107

4Sit hoc grammaticum, sit puerile , sit triviale , modo fateantur efle3 necessarium. Ut nihil aliud doceam quam rectam Lectionem, nimirum, turpe esi hoc ipsum nescire magnos Theologos. Et tamen hoc manife-, stius est, quam ut negari possit: posteaquam hic lapsus deprehenditur, Augustinus, lapsus Thomas, lapsus Lyrensis & Carrensis.

, Scrupi sunt quamlibet minuti, sed ad hos impingunt freqenterd tIv, qAiov vTn^^onvmg. Si juxta Ghrysostomum & Augustinum articulus s hoc, est minutissimum elementum, additum aut omissum , sensum facit or.

thodoxum aut haereticum , si idem efficit hypostigme non suo posita, loco, quid est, cur haec ut minuta negligamus; quae tantum habent, momenti ? Nonne ridentur qui sublatis in coelum oculis , sic

contemplantur astra , ut tibias impingant in saxum? Apelles non con-, temnebat rationem terendi miscendive colores, nec ductum simpliciumlinearum , quae in arte, qua praecelluit, infima sunt. Nec peritus Ar-, chitectus circa tectum & Colophonem occupatus, negligit in funda-, mentum comportare rudera. Haec qui nescit , Architectus non est ;qui negligit, opus collapsurum erigit.

, Quanquam haec minus negligenda videbuntur ; si quis periculum fe-, cerit, quantis haec minuta constent sudoribus: Aut si quis aggrediatur, tractare Scripturam divinam, & in ea sicut oportet rimari curiose sin-, gula. Usu sentitur utilitas non tumultuaria lectione. Postremo desi-, net contemnere, qui non unam aut alteram annotationem, sed univer-, sum opus expenderit. Tu mihi otiosus ac supinus hunc aut illum lo-cum expendis, & videris tibi copiosius ac doctius tractare potuisse,

, Poteram & ipse , si decem modo fuissent excutiendi. In tot millibus, hanc praestare diligentiam difficillimum est ; milii sane fuit, feliciori, non invidebimus.

, Nullus igitur reprehendat, si argumento suscepto respondeo. Mihi, abunde satis est , si nullus ante me plus praestitit in hoc scripti genere.

9 Quid alii possint aut praestituri sint, nescio ; Certe optarim exiliere, permultos, qui me prorsus obscurarent. Imo vel reprehendi gaudebo,

S si quis industria sua rem tam sacram, a nobis utcunque tentatam, ad-, juverit. Absit modo procacitas, quam foedam & indecoram sibi du«

, eunt & Ethnici versantes in re litoraria.

, Memineritis, qui reprehensionem parat, se quoque hominem esse,

, neque minus labi posse reprehendendo, quam potuerit amor operis, scribendo. Quanquam longe plus veniae debetur ei, qui prodesse slu«

, dens in ingenti opere dormitavit alicubi, non assecutus quod voluit,j quam ei, qui in alieno libro cupiens ingeniosus videri, venatur quodcarpat, & tamen hoc ipsum perperam facit: dumque falsos aliorum er-rores exagitat, ipse suos veros prodit. Porro nullus est error foedior,

O z quam