De V. L. Collectoribus atque Editoribus.
-55
sphalmata mille & septingentorum annorum decursu cumulata; ut po-„ tius mirari par sit, tam pauca saltem alicujus momenti intervenisse.„ Praesertim cum e vulgo quibusvis calamo pariter & manu profanis
„ permissum fuerat sacra ista tractare-
„ Cum ergo Novi Foederis Editionem moliremur, atque in votis ef-„ set , ut legentium quorumcunque usibus responderet , & speciatim il-„ lorum, qui S. Textus autoritatem elevare nituntur, objectiunculis sa-„ tisfieret, statuimus MSS. Codices quotquot haberi poterant, diligen-„ ter recognoscere, & amicorum ope aliunde accersita exemplarium ali-„ bi gentium repositorum fidem exposcere: porro Verstörtes veteres Go-„ thicam & Copticam in subsidium petere, & tandem omnia Lectoris o-„ culis cum Textu ipso subjicere. Exhibemus ergo, quae Curcellaeus„ ex Stephano inprimis & Wechelio desumsir, insuper quae Biblia Poly-„ glotta Anglicana addidere. Porro collationem de novo instituimus,„ 12.. MSS. Bibliothecae Bodlejanae, quorum plerique intacti prius, nec„ in Polyglottis recensiti. Accedunt Collationes duorum Codicum Uf-„ serii, & trium Petavii, & S. Germanensis &c.
Haec editio Felliana, quod & judicium fuit Simonii . omnes superio-res facile superat, ubi praecipue in D. Editore laudamus, quod nihil dis-simulandum premendumque sibi. sed aperte omnia indicanda judicavit,ut tandem veritas in lucem protrahatur. Varia sunt tamen , quae in hacquoque Editione desiderare licet. Non enim errata tantum Stephan! , &quae in Polyglottis remanserunt, hic retinentur omnia , verum etiamCurcellaeus pro altero teste subinde citatur, ubi Stephanum exscripsit.Gothica conversio tanquam a Latina distincta , & San-Germanensis Co-dex tanquam diversus a Glaromontano producitur ; in notatione nume-rorum cardinales pro ordinalibus & viciffim h. e. v. gr. 6. , modo prosexto, modo pro senis Codicibus sumuntur ; inter Bodlejanos Codicesnonnisi Euangelia comparent, Epistolis Apostolicis neglectis ; in titulocentum Codicum mentio sit, qui, si accurate numeri supputentur, vix 70.deprehenduntur, iique non totius N. T. sed hujus vel illius tantum libri;festinante praelo major pars testium vel Codicum , quorum V. L. excer-ptas habuit Editor, in priore parte jam tum praelo subjecta omissa est,necnisi circa medium vel extremo demum Codice adhibita fuit; deniqueSS.Patrum testimoniis locus omnino nullus conceditur. Neque sane Cl. Edi-tor existimabat, omnibus numeris opus esse absolutum; hinc est quod ve-niam petit: „ Boni, inquit, consulat lector, & quae humanitus nobis„ exciderunt, communis sortis memor candide atque benigne , saltem„ sine fastu & protervia redarguat”. Eodem tempore jam cogitavit „ de, Editione secunda adornanda, quae Lectiones t quas collegerat, uni«
” versas complecteretur grandiori volumine. *
8. A°.