Animadversiones & Caut. ad Examen Var. Le&. N. T. necejsariae. 167
re , sed quaestio in medio relinquitur, Lectorique optio datur, utram exduabus variantibus Lectionibus velit; cur enim potius in hanc quam inalteram inclinaret partem, si paria utrinque momenta sunt ? r. Qui lo-quuntur de lectione recepta, paulo apertius vellem sententiam suam ex-plicarent. An norunt Synodum aliquam universalem, in qua hujus velillius typographi Editio Graeca tanquam authentica, caeteris omnibus,quae jam prodierunt, aut posthac prodibunt, unanimi consensu praelatasit? proferant decretum, diem & consulem: dicant quam praecipue E-ditionem hoc nomine intelligant; cum enim Erasinus, Stephanus, Beza,singuli suas recensiones iterum ac tertium, imo quartum & quintum mu-taverint , omnesque a prima Complutensi subinde recesserint, quamnamex istis appellabimus denique Editionem receptam? (in autem hoc intelli-gi volunt, tacito saltem quodam consensu receptam fuiste,primo quidemEditionem Erasini, deinde Stephani, tandem Bezae ; necesse est locumaliquem relinquant etiam aliis Editionibus prioribus illis correctioribus :cur enim in emendando Textu, Bezae laboribus addere non licet, si li-cuit Bezae a tergo relinquere Editiones Erasini atque Stephani? Falso ta-men tacitus ille consensus jactatur, cum notum sit, quanta contentioneStunica juxta atque alii Erasmo contradixerint, quoties item Stephanusab Erasmo, & Beza ab utroque recesserit, quoties etiam omnes viri doc-ti, quorum Catalogum supra pertexuimus in explicatione N. T. Textu e-dito repudiato alium substituere non veriti suerint: ut de Dissensione si-mili Patrum, qui tempora Typographorum longe praecesserunt, nihil di-cam. 3. Cum superioribus Capitibus Editiones quas diximus examinare-mus, planum ni fallor fecimus, Editores neque ita multis, neque admo-dum vetustis Codicibus instructos fuisse , cum sese tanto operi accinge-rent, neque ea qua par erat diligentia atque fide id negotium administras-se. Quae igitur nos ratio cogit, ut cocco prorsus studio ipsorum Codicesjuniores vetustissimis, mendosos emendatis, paucos multis praeferamus?aut vanis etiam conjecturis ipsorum plus quam evidentibus argumentis tri-buamus ? Bezam vel Erasinum supra Hieronymum atque Origenem, &discipulos Bezae supra universam Ecclesiam primitivam collocemus ? Utpaucis dicam, editores omnes licet promisissent, se fidem Graecorumquos habebant Codicum religiose repraesentaturos, promissis tamen nonsteterunt, sed audacter, neglecta Codicum suorum Lectione, aliam fre-quenter substituerunt, neque dubitarunt integros interdum versus de suoaddere. Quae si cui durius fortastis dicta videbuntur, liberet is quaesomihi primum istos homines ab suspicione malae fidei, si possit: doceatdeinde, unde suas illi omnes lectiones hauserint. Non equidem puto il-las coelitus singularique revelatione neque orali totius Ecclesiae traditioneacceperunt. Dici non potest, quantis difficultatibus sese impliciturus sit,
si quis