G)4(G
§. in.
Paulo minorem sed haud paruam tamen voluptatemadferunt eorum hominum historiae, qui, vel fine fincerailla atque pura virtute vel etiam non sine magnis vitiis,summis ingeniis praediti belli pacisue artibus inclaruerunt,quorum ingentem numerum nobis historicorum offeruntscripta, quique si veram atque ingenuam virtutem ad quamnati fuisse videntur, excoluissent, summa felicitate beassentgenus humanum. Quis enim sine voluptate atque admira-tione leget gesta scriptaque Sesostris, Alexandri M., IusiiCaesaris, Augusti, Caroli M., Constantini M., Iuliani,Hernicorum 1111. Galliae alterius regis, alterius Romano-rum imperatoris, Ottonis M., Fridericorum I. & II., Ti-murbegi, Caroli Audacis, Caroli V., Adriani, Aristotelis,Senecae, Ciceronis, Christiani NColfii, Martini Lutheri,Gregorii VII., Leonis X., Alcibiadis, integrorum deni-que populorum, Atheniensium, Spartanorum, Romano-rum, nostrorum tandem Heluetiorum.
§. IUI.
Auctor eruditissimae epistolae ad Clarissimum Bodme-rum datae, quae extat in der neuesten Sammlung vermisch-ter Schriften omnem mouet lapidem , vt probabilem red-dat opinionem suam de primaeua vrbis Lernae libertate in-vitis omnibus, quotquot de rebus helueticis atque bernen-fibus scripserunt auctoribus. Hi enim omnes Lernam con-ditori suo Bertoldo Zaeringio paruisse testantur. Nec mi-hi certe verisimile videtur ducem magnum atque domina-tionis cupidum vrbem condidisse eum solum in finem vtea, quae vix iustum vicum aequabat, negotium eius ini-micis facesseret, cuique diceret: Exoriare aliquis nostrisex ossibus vitor; nec vt ipse ei imperaret, eaque tamquamsua vteretur. Si in hac vrbe condenda interuenit aucto-ritas imperatoris, si extant vel extiterunt instrumenta,quibus viuo adhuc Zaeringio immunitates huic vrbi con-cessit,