Buch 
... Observationes historicae miscellaneae / quas ... occasione vacantis historiar. cathedrae ad d. XXVI. Iunii, M DCC LIIII. ... respondente ... Iacobo Amadeo Iselio, philos. laur. publico examini submittit Isaacus Iselius, i.u.l.
Entstehung
JPEG-Download
 

G ) 12 ( O

legibus figendis & refigendis inconstantia, quam corruptioniatque impotentiae eorum; quamuis haud is sim, qui eos om-nino detendere velim. At inter Romanos legislatores vixquemquam praestare Romulo atque Augusto, neminemnon concessurum confido. Inter omnia enim humana in-stituta vix quidquam sapientius, sanctius, prudentiusquereperiri puto, legibus Romuli quas nobis Dionysius Ha-licarnasseus atque Plutarchus exhibent; saepiusque succen-seo Romanis scriptoribus, qui de vrbis suae conditore se-re nihil nisi ineptas fabulas de eius conseruatione, de au-gurio ancipiti, de Remi caede, infame asylum, raptumSabinarum, aliaque huius commatis narrant, eorum in-curiosi quibus vere magnum atque sapientem se praestitit,quae Graecis praedicanda reliquerunt. Augustum veronulla re primorum annorum crudelitatem, fortasse neces-lariam, magis expiasse censeo, quam legibus sapientissimisquibus cupiditatem , libidinem, abominanda scelera sae-culi luxu atque licentia perditi * reprimere, quamuis in-(--) Tacit. cassum (a) studuit, expertus veritatem dicti Horatii sui, nihil vanas sine moribus proficere leges. **

* Nescio an ad leges Augustaeas respexerit grauisTimus auctoropusculi quod inscribitur ; Des avantages & desavantages de laFrance & de 1Angleterre par rapport au commerce 17,4. Iscerte eadem fere ratione qua Papia Poppaea lege Augustus , me-deri vellet perditi atque luxuriosi nostri sacculi moribus; quod ni-mis eheu Augustaeum, in omnibus, si ingenia nostrorum homi-num & doctam Romanorum elegantiam excipias, refert.

** In perniciem potius ciuium sequentia tempora his atque aliis le-gibus abtisa elfe patet ex crebris vexationibus, ex legibus de adul-teriis coercendis & de maiestate, quibus securitati bonorum aequeac malorum insidiabuntur pessimi principes atque ciues.

§. VII.

Extollunt plerique Seruium Tullium tamquam sapien-tissimum atque optimum principem, nec ego laude suaeum fraudare vellem. At nescio annon nimis indulgentes

in