s De Ruminantibus et
catalogo ascribenda, sed de numero ventriculorum aiiisque dis-crepant : hic enim duos tantum,iste tres, ille quaternos compu-tat. Distensionis cautam edam hanc sciendi cupidis, exterapostmodum expediturus. Gryllotalparum posteriori ventriculosphxrico subsunt appendices transversa: binx, e regione oppo-sitx, in quibus hxrens alimonia recens comminuta moram ne-ctit tantisper, dum didatur in venas , credoque illas si suntglanduloso, ut este videntur, perfungi simul etiam officio pan-creatis. Appendices hx cum Velschio totidem ventriculi ha-berentur , additis exteris quaternarius emersit; Oligero au-tem eas gemellas in unum conjungente ternarius. Muraltus de-mum errore quodam aut oblivione partes notatu dignas prx-termisit: nam semper prxsto erant in omnibus, quas hactenuspluries dissecui. Id vero ratum exploratu mque habeo, gryllo-talparum ventriculos singulari esse opere artisicioque perfe-ctos, ut in iis plus peragi videatur quam simplex digestio po-stulat. Quippe cibum bis deglubunt, cum ventriculus poste-rior spatio quodam a priori distet, quo intervallo disjunctosinterposita gula ad transmittendum pastum devincit; deindein ventriculorum novissimo escam rurffis terunt , compagi-nantibus arcuatim bracteolis seu lamellis corneis plicatilibus,c quibus apices tanquam dentes introrsum ordine promi-nent innumeri , ab ambiente orbiculari musculo agitandi.Quamobrem 'ventriculus prior rectius dicetur ingluvies, siqui-dem cum ruminantium perfectorum wixU dissmilitudinemhabeat majorem ac putarat Velschius. Quantum porro adlocustas attinet, ventriculum quadruplicem triplicemve in iisnunquam reperi. Qux autem noviter prxsentibus medicinxDoctoribus & naturx mystis experientissimis Heinrico Scrc-ta & Matthxo Hardero observata sunt dicam : ventriculuserat unicus, oblongus, humore fusco plenus, quem deprehen-so Iocustx vivx identidem eructant bili simillimum. A ven-triculo intestinum amplum recta pergebat ad anum. Sed py-lorum cingebant appendices coecx majores fex, totidemque mi-nores, ut universarum numerus constitueret duodecim. Igitur
loeu-