1)0
De Ruminantibus et
omnia. Quare deinceps ratum habeamus, in abomasocibumjamjam ruminatum atque digestum perpolitumque fermentonovo temperari, cujus vis ab acore volatili maxime dependeat,utpote qui ad intima quoque recludenda videatur aptissimus,& bla ndo denique fibrarum motu coagitari, quo propemodumut in reticulo circumvoluta: fele decussant, donec peracta di-gestione redundans succus per pylorum expellatur ad intestina,majorem illic perfectionem suscepturus.
Caput VI.
De leporum Zf cuniculorum ventriculo
R Uminantibus annumeravimus etiam lepores atque cu-niculos, congenera prorsus animalia , & membrorum vis-ccrumque paratu simillima. Cum autem hominum conspe-ctum declinent fugitiva > & ferine parum ac clanculo tantumremandant asperiores cibos , ruminatio eorum tam luculentanon est uti pecorum , nec pari gaudent ventriculorum numero.Hoc ansam forte nonnullis dedit negandi lepores ruminare,quod ventriculum habeant simplicem, male persuasis rumina-tionem fieri non posse unico. Sed jam explanatum est, unumquoque sufficere, vel ad summum geminum, neque multitudi-nem illam stricte requiri: apparet enim bisulcorum omasum &abomasum aliis cibi praeparationibus potius, quam ruminatio-ni , subservire. Vigens ergo etiam in organo ruminationis gra-ta varietas ad laudem divinae sapientiae, non spernendam osten-d it partium differentiam. Quanquam autem leporini ventricu-li structura videatur simplicissima,membranarum fibrarumqueconcretu; libuit tamen bisulcorum descriptionem promitterequibus sacri quoque libri primas deferunt, ceu ad ruminandummagis accommodatam.
Cuniculi