m De Ruminantibus Et
auricularum cordis, qua: sanguinis partem proripiunt cordiquesuggerunt. Taceo situm canalis, ad munus istud minus accom-modatum; declivis enim est, & omasum versus valde hiulcus;itaque metuendum ne crudior cibus per eum quoque deorsamexpellatur, quandoquidem e structuro consideratione non pa-teat ratio, cur boli (si qui labris illis arriperentur) inde per cana-lem magis sursum tendant quam deorsum, ied contrarium po-tius elucescat, labris istis ceu valvis & cataractis provide arcericrudorum transitum. Taceo cotera animalia ruminantia & ho-mines, qui canali ejusmodi nullo instructi nihilominus rumina-verunt. Sed & illud animadversione dignum, canalem istumfrustra oesophagi productionem censeri, cum reapse oriatur exipsa reticuli liibstantia, attollentibus se fibris & membranisutrinque replicantibus labrorum similitudine , quibus tenuioralimenti portio & redundans humiditas ac potus pracipuc hau-ritur , ne ventrem oneret ruminationemve impediat aquatio.Contendit Glissonius ad deglutiendum inter alia requiri suctio-nem, sed eam anne ostendet in ruminatione aut reditu pabuli ados, qui sane nihil est aliud quam inversus deglutiendi modus.Ventremnc dicet primo sugere, & deinde suctu adactum pabu-lum per.oesophagum in os repellere, an fatebitur aliquid etiamcitra suctionem deglutiri? Sed consultum non erit hisce nimiumimmorari, quin potius deinceps ratum sit cibos per oesophagumunice adigi fibrarum carnearum pressura.
«oEAAAKAOOKOOOABOOAOOAAOOAA'k»Caput VIII.
De ruminantium ore & dentibus ac lingua.
A Ventribus & gula progrediamur tandem ad os, palma-riam quoque ruminationis officinam,in qua cibus reman-ditur. Masticationis organa principalia constituuntur maxilla:cum dentibus, quorum conatum adjuvat lingua, alimoniam ceumanu interserens. Hunc in finem ea particeps est & summa: vo-lubili-