196 De Ruminantibus et
aut errore hominibus cum brutis communis. Haec menti 'in-haerens intellectu, cogitatione aut sermonibus tantum perfici-tur ; quam denuo partiamur in sacram & profanam , hancquerursus in bonam aut malam. Bona est, quae luminis naturae du-ctu quantum fieri potest integerrimo,sepositis praejudiciis vera,justa, honesta, utilia, jucunda, necessaria, perpendit atque con-siderat. Quo genere ruminationis prisci quoque philosophiplurima certe ad mortalium doctrinam & vitae usum excogitatamonumentis suis tradiderunt. Mala vero, quae coeco & praepo-stero rationis nutu, aut affectuum impetu, falsa, iniqua,turpia,nociva, atque funesta sectatur: quo modo Eva neglecto Deo ser-pentem auscultans pessime ruminata est Adamo captiosas sata-nae blanditias, universi generis humani perniciem. Hoc idemfaciunt, quotquot libidinibus morem gerentes ejurata hone-state cum se corrumpunt ipsi, tum praestigiis inescatos alios illa-queant. Multi demum specioso philosophiae titulo magiam ni-minati infamem artesque illicitas & periculosas,putidis men-daciis , temerariis pollicitationibus aut superstitiosis dictis acfactis incautos decipiunt. Urinam non delinquerent etiam exsapientibus & Christianis, qui cum utilia atque laudabilia ru-minari commode possent, propudiosa facere, aut in alios con-vicia meditari, quam obscoena vacare curiositate, malunt. Sa-cra denique in ruminando Dei verbo mysteriisque salutis, &vita ad servatoris Christi exemplum instituenda versatur. Exer-cetur autem a fidelibus & piis, autoremque habet Deum, maxi-me Spiritum sanctum, pabulum Jesum Christum,quem devotamens fide comprehensum iterum iterumque manducat, ac insuccum & sanguinem convertit. Lumen gratia? accendit eamprimitus ac fovet, perducitque tandem ad vitL & gloriae aster-nat possessionem. O sacra & beata ruminatio, quis te non sum-mi semper asstimer, & omni cura acquirendam atque conser-vandam putet'. Qui Christum pie remandunt, non possunt nonrevera sapere ; quoniam ille via est ad Deum, veritas est, vitaest, ac omnes scientur & cognitionis thesauros ipse possidet. Deifilius factus est homo, ut nos Dei filios redderet. Cujus bene-