Ruminatione LiberIII. Cäp.l. 197
fidi magnitudinem ruminantes vicissim ferio prostent qusDeosunt grata, & virtutibus ac pietati vitam agant consentaneam.
Inter ruminantem pecudem & fideles pios analogia sanemultiplex interest. Pecudes communiter putantur animaliumvilissima, etiamsi reapse nulla sint utiliora: similiter etiam ho-minibus piis nihil vulgo abjectius aut exosum magis censetur,quibus tamen impii quod lubsistant debent. Pecora pastumavide decerpunt ac ingerunt, ut habeant quod ruminent; ita .fideles e sacra scriptura & catechetis mature addiscunt, quaeipsorum meditationibus & aedificationi deinceps inserviant.Illa porro greges frequentant, pastoremiequuta; hi coetus sa-cros, duce Christo & auspice. Ruminantia bruta ferme suntmitia & tractabilia natura, nec aggressoribus admodum resi-stunt ; sic probi aequanimes facile tolerant omnia, & vim patipropter Christum vel cum dispendio vita: satius ducunt, quamalios injuria afficere aut a fide desciscere. Ruminationi otiumarmenta deligunt, quod saepius captant inumbra : pariter & in-genuos numinis cultores mundo saepius nuncium remittere ex-pedit, ac identidem quaerere secessum, ut familiarius cum Deotransigant. Quo rudius pabulum brutis sumministratur, hoc ve-hementius ruminant, hieme potissimum. Eadem Deo creden-tium natura : quanto enim durius tractantur , tanto fortioricontentione precum, quae spiritualis ruminatio validiffima est,adversa quaeque subigunt, idque iis plurimum usu venit, cumsaevientibus tentaticnum & persecutionum dirarum tempesta-tibus prope rediguntur ad incitas. Animalia cum ruminant, va-lent; lique ruminationem strenue continuaverint, pinguescunt:electi quoque , qui Christum recte ruminantur, salvabuntursternum. Neque taedium his ullum aut satietas obrepit, sed quoplus ruminat! fuerint, eo majori cum- delectatione se profecissesentient. Oraculo pecudes olim mundae pronuntiabantur, offe-rebanturque Deo in sacrificiis : Christianorum vero is laborprinceps studiurnque fit, ut incontaminatum dcpurum vitio corconservent, seque t^tos Deo sacrificent, scientes sibi paratameste mansionem in coelis, quam pollutum nihil unquam ingre-dietur. Bb 3 Verum