Buch 
Dissertatio inauguralis medica de actione ventriculi et eius morbis / quam ... pro summis in arte Apollinea honoribus et privilegiis rite ac legitime capessendis publico eruditorum examini modeste submittit Ioh. Henr. Burcardus, phil. doct. ad diem 18. Novembr. M D CC XLIX. H.L.Q.S.
Entstehung
JPEG-Download
 

43 ) 5 ( Sf-

contractione alfquali tunicae vasorum lacteorum muscularis, motu& pressione partium vicinarum, adminiculo quoque-valvularumulterius per vasa lactea, primi & secundi generis, glandulasquemesenterii intermedias promovetur, donec tandem ad cister-nam lumbarem delatus, & lympha admodum dilutus per ductumthoracicum peculiari mechanismo ad sanguinem devehitur.

§- v.

Quomodo autem corpus nostrum praeservetur ä varii ge-neris injuriis , sive morbis ratione alimentorum, quae non uniusejusdemque , sed plane diversae sunt indolis, quibus utimur, fa-cile apparet ratio , quando consideramus structuram oesopha-gi, Ventriculi ac intestinorum, inprimis si attendamus ad exili-tatem atque angustias osculorum lacteorum valde contractilium,eorumque obliquam in cavum intestinorum aperturam, & adattactum corpusculorum in chylo acrium facilem ac consuetamcontractionem, quo singulari plane artificio partes alimentorumhaeterogeneae, crassiores, solidiores, acres aliove modo ad suc-cum nutritium constituendum ineptae ab introitu in vasa lacteaexcluduntur, ac per totum intestinorum tractum in rectumpropulsae, ibique collectae suo demum tempore alvo ejiciuntur ;ut nihil jam dicam de excretionibus, quae fiunt per renes &vesicam urinariam, poros cutis, in sexu fequiori per uterum, &c.quae omnia abunde fatis docent, quam provida in avertendoomnis generis malo a corpore nostro sit natura.

§. VI.

Quum vero hisce , quae modo diximus , diutius immorarinon sit animus , revertamur ad Ventriculum , cujus Actionem,b. c. Deo, quantum tempus & vires permittunt, in me suscepi

A z, tractati-