■ 4 $ } 8 ( 54 -
©bliqu£ Ventriculum ambiunt; praeterea alius fibrarum fascicu-lus in portionem externam propagatus cernitur, qui poniturfecundum longitudinem arcus minoris; deinde inter portionemexternam & internam , circa orificium superius bina fibrarumstrata & valde oblique posita implicantur huic orificio, sequeinvicem decussantes, ad latera disperguntur. Tertia, quas ner-vosa vel vasculosa dicitur, constat textura intricatissima, reti-culari , firmior & quasi fundamentum villose , innumeram su-stinet ac fulcit vasorum capillarium nervorumque distributio-nem in parte convexa , concava autem , quas valde laxa & quasispongiosa cernitur, plurima corpuscula graniformia , praesertimcirca extremitatem pylori, & ä latere arcus minoris involvun-tur , quae glandulae esse existimantur , unde alii glandulosam vo-carunt hanc tunicam. Quarta denique Ventriculi tunica, vil-losa, omnium tenerrima & innumeris pertusa foraminulis, quaeforte maximam partem respondent corpusculis graniformibus,stillat succum in cavum Ventriculi, qui vocatur liquor gastri-cus ; haec tunica cum incumbente nervosa majorem casteria ha-bet extensionem , qua mediante variae producuntur rugae in ca-vo Ventriculi} quae maximam partem oblique > quanquam sae-pius quodammodo deflectentes, eminent; sunt etiam longitudi-nales , priores decussantes; pylorum versus omnes evadunt lon-gitudinales ibique terminantur; orificium autem superius, ubimaiorem craflitiem nactae rugis oesophagi occurrunt, cinguntcoronae in speciem. Notandum insuper est, in superficie inter-na minoris extremitatis Ventriculi, ea regione, quä jungiturduodeno, oram prominentem circularem , quae efformatur abinis tunicis interioribus, nervosa scilicet & villosa, partim etiamfasciculo circulari fibrarum carnearum , in medio circuitus re-linquere aperturam, quae vocatur pylorus, estque orificium1 Ventri-