■*?)«*( H-
se & stomachicos juncti alios adhuc efficiunt plexus, qui sunt:hepaticus, splenicus, mesenterici atque renales.
§. XII.
Cognita Ventriculi structura, haud difficile erit, ipsiusquamvis multiplicem intelligere Actionem, etenim si considera-mus Ventriculum , quatenus est vas clausum, calidum & hu-midum, facile apparebit, alimenta ipsi commissa atque eo in-clusa, calore humido ita affici , ut tandem penitus liquescant, &sponte sua pro diversa alimentorum indole fermentescere velputrescere inciperent, miroque modo vel in acescentem, velalcalescentem, rancidam vel glutinosam denique transmutaren-tur massam. Insignem vero caloris in vase clauso efficaciaminter alia comprobant experimenta , quae beneficio machinaePapinianae corpora etiam durissima, ut v. gr. ossa, ipsumqueebur nobis exhibent emollita ; ita ut primo intuitu non tamabsurda veterum videatur opinio, quam quidem multi credide-runt: Ventriculum nempe solo calore cibos concoquere.
§. XIII.
Contrarium vero hujus sententiae demonstrant humoresdiversae naturae, magnäque copia hic loci secreti atque allati;fi enim attendimus ad superficiem tunicae villosae amplissimam*vasorumque quantitatem , facile inde concluditur: Ventriculumabundare liquore gastrico. Confirmant hoc zootoinia & expe-rimenta in animalibus brutis instituta, v gr. si aperiatur canisvivi Ventriculus, reperietur tota interna superficies lubrica, &fi deinde abstergatur, sub manibus mador ex innumerabilibusporulis renascetur. (c) Accedit & hoc experimentum , nempe
quod
(c) "Wepfer. de Cicut. aquat. c. "VIII. p. &o.