Band 
Tomus primus
JPEG-Download
 

VI

PRAEFATIO

gno , qualem nemo dedit, imo ne quidem tentavit alias, apparatu , tum versio-num , annotationum Glossarii amplitudine insigni. Annon encomium mereturillustre ? annon audiet merito magnus Linguae Patriae St Antiquitatum Germanis pre-tiosarum promus condus , restitutor atque interpres ? Non eapropter detractum ve-lim quidquam nomini famaeque aliorum, qui in hoc eodem stadio currentes, vivoAliorum ac ^uc Schiltero ac plaudente , eminuerunt, aut eminent adhuc. Didericum vonGermano - Stade praecipuo loco esse nemo facile ignorat, Consistorii Regii Suecici, quod Stadaer»m. fuit, dum viveret, Secretarium & simul Archivarium , cujus reconditam patriarumantiquitatum peritiam prae centum aliis, in dubium vocabit nemo, qui vel obiterpraestantes tot libros ejus hanc in rem editos viderit aut attigerit. Succedat Theo-logus magni nominis Sc Stadenio amicissimus B. ^Joannes Diecmannus f cujus in Rha-bani Mauri Glossarium specimen observationum doctissimarum habemus. Inde G.Guil. Leibnitius tum in notis ad Scriptores Brunsuicenses , tum in Collectaneis Ety-mologicis selecta observans. Porro Jo. Philippus Palthenius , Regius in AcademiaGryphica Professor: cujus nomen St merita Tatiani Harmonia Theotisce cum opu-sculis quibusdam aliis edita posteritati jugiter commendabunt. Neque omittendusv 3 nobis est nobilissimus Danorum , 'Joannes Rofigaardus , , qui Olaum Wormiumlaudabili instituto imitatus, quot non collegit eximia ? quot non observata sperarejussit ? Utinam nunc ab aulae muniis turbisque liber otia haud dubie literata bonopublico impenderet! Interim Emendationes ejus Otfridianas e MSS.Palatino-Vati-cano collectas, ediditCl. tunc Historiographus Brunsuico-Hannoveranus }t ^o.Gfo^wEckardus juxta cum Lege Salica , cui ob Monumenta Catechetica Theotitca,tum Freheri, tum sua : Historiam item studii Etymologici linguae Germanicae, Leib-nitiana Collectanea, aliaque opuscula plurimum debemus. Supersunt Theologi acPolyhistores e nostratibus bini, viri sane praecipui; qui & in literatura Teutonumnos praeclara sperare jubent: Henricus /Muhlius Antiquitates molitur de lingua Cim-brica : & f^alentinus Ern. Loescherus Literatorem Celtam. Nemo horum est, qui nonprodire aliquando optarit, ad rei literariae decus , Collectionem aliquam monumen-torum Teutonicorum insignem : nemo , qui post famam apparatus ad ThesaurumSchilterianum per Specimina egregia sparsam , non vitam 'Viro summo prolixam vi-resque laetas Se vegetas, non otia larga, non fortunam labore, opere, Viro di-gnam plenissimis votis apprecaretur: editionem impatienter interim exspectantes.At obstitit injuria temporum, quae tam immitis fuit operis laudatissimi noverca, ut nonsolum abiret e vivis ad beatas sedes Schilterus , d. 14. Maji 1705-. ante spem editionis,quam per tot annos aluerat, adimpletam ; sed Sc passim viri docti de potiundo vel tan-dem isthoc Thesauro fere desperarent. Verum vicit tandem, Dqo dante 8c adspi-rante , sors laetior: superata sunt fata aspera ; ruptisque moris, ac difficultatibus,quae non unae adhuc obstabant,amotis,Thesaurus multo etiam nitidior ac purgatior,quam ab amore fuerat relictus ; imo vero praecipuis aliquot monumentis, quae olimEditio The- sperari vix poterant, de novo auctus nunc in lucem prodit. Debemus illum maximefami quibus duobus amplissimis Viris ut in scientia Juris [praxique consummatissimis, ita etiam indebeatur? ornandis & augendis antiquitatibus Teutonum post//. Pbtl. Scbmidium, aemulo velutPraeceptoris beati, quem summe venerantur , studio certantibus. Horum primusJoannes Christophorus Simon, patria Argentinensis,nunc vero liberae CivitatisImp. Campodunensis Syndicus, meritis & doctrina celebris: e Museo suo ThesaurumSchilterianum , quem dudum Argentorati a vivo adhuc amore <k Praeceptore fa-ventiffimo, jugiter St summe familiari, sibi una cum universa ejus Bibliotheca red-emerat, & custodierat abinde, xvloy^w nunc pronate suppeditavit. Quid, sup-peditavit ? etiam ut e San-Gallensi Rev-»,. Abbatis bibliotheca adaugeretur, sedulocuravit. Alter Academiae Argentinensis decus illustre, JCtus 8c Polyhistor, famameritisque pridem per orbem literatum celeberrimus, Jo. Georgius Scherzius ,cura videret , addi adhuc observatis curisque Schilterianis ad monumenta varia,sive quod textum attinet emendandum atque restituendum , sive ad explicandamlinguam Teutonicam , plurima non poste solum, sed & debere: rogatus a Biblio-pola , viro sane optimo atque honestissimo , tam salubres adhibuit tamque sollici-tas in Codicibus comparandis conferendisque curas ; tot depromsit e penu suo emen-

* datio-