Band 
Tomus primus
JPEG-Download
 

SUPPL. PILEF. SCHILT. IN OTFRID. ADD.

Cui respondit ipsis Nonis Januarii anni 1708. Eggclingius : De Accentibus vero incodice Otfridi Lambeciano vel potius Casare ano , quid dicam, fere nescio. Hoc tantum possum :fi-spicor Otsridum ipsum illos non addidisse : neque enim tunc temporis vel Grads , vel Germanis, velRunis, vel Belgis apices erant cogniti-, sed ut pleraque Glossaria vetufla Teutonica, ingratiam Mo -nachorum, claußra Germanica inhabitantium, hujus autem lingua ignarorum, conscripta reor,ideoqueeos, ouo facilius hac addisceretur (fi concinnius pronunciaretur, additos ; fic eandem ob rationem Ot-fridi anis , quamvis a recentiori manu, fuisse adpiBos : etenim Theotifc am illam linguam fine accen -tuatione olim a peregrinis aque difficulter potuisse legi (fi intelligi , ut hodie Chinenfium a Missionar iisEuropais.

Nunc dicendum venit, quid circa opus Otfridinum hac in Editione fuerit praesti-tum. Primo quidem Schilterus exhibet Textum Editionis Flacianae, partim ex inge-nio, partim ope eorum, quae Lambecius in Bibliotheca Vindobonenfi St Freherus in va-riis lectionibus MSS. annotaverat, correctum , St in linguam lati nam versum ; deindeNotas ad Textus illustrationem aut confirmationem facientes subinde exhibet. Miseratquidem ad B.SchilterumVir de bonis literis egregie meritus B.Dn.Schmidius, jam an.1704. 25. folia, ex codice MS. Vindobonenfi descripta, imo depicta; simile quoque fe-re officium eidem praestiterat Dn. Frid. Rostgaard, Danus, mittens ipsi an. 1699. Emen-dationes Otfridi ex antiquissimo Codice MS. Palatino-Faticano Romae ä fe collectas ; sed neu-trum horum Schilterus, partim aliis negotiis impeditus, partim morte praeventus, cumFlaciana Editione contulit. Postquam itaque modo laudatus Dn. Schmidius singularihujus studii amore actus, reliqua 27. folia, ex Codice Viennensi summa cum cura de-scripta, ad me misisset, Rostgaardiique etiam Emendationes in manus meas venissent,nolui deesse petito Viri de re literaria eximie merentis, Dn. Danielis Bartholomai, Biblio-polae Dimensis famigeratissimi, quo id agebat, ut,quae deessent labori B.Schilteri, ipsepro viribus supplerem. Eo pronatius autem oblatum munus suscepi, quo majori in hasliteras amore feror, quoque honestius est, Publico simul St Famae fidelissimi Praeceptorisservire.

Contuli itaque Textum , qualis a Schiltero exhibetur, integrum cum toto CodiceVindobonenfi St Emendationibus Rostgaardi, decerptis ex Codice Vaticano. Imo Stcontuli ipsum illud MS. quod Typographis inserviebat, cum Flaciana Editio imprime-retur, quodque nunc Illustre orbis literarii Decus , Generosissimus Dominus , RslT-MUNDUS de KRAFFT d Dehnen fingen , Libera S. R. J. Civitatis Ulmenfis Consularistneritiffimus, Patronus meus Optimus Maximus, nunc possidet. Licet autem non facilis simad lapsus aliorum, inprimis Praeceptorum, sub censuram revocandos, tamen Publici bo-ni amore raptus, non potui, quin, ubi B. Schilterum humani aliquid passum eslc de-prehendi, pernotulas quasdam subjunctas medicinam afferre tentarem. Quod an fe-liciter cesserit, aequis rerum arbitris judicandum relinquo; simulque peto obfecroque,ne quis hunc conatum imputet carpendi vel (quod pejus est) injuriandi libidini.

Caeterum meliora sine dubio ad poliendum Otsridum nostrum afferri potuissentfi quae B. Dn. Dietericus a STADE, Vir quondam in Antiquitatibus Germanicis verfatif-simus, magna Eruditione, ac labore summo Otfridi illustrandi causa composuit, inspi-cere licuislbt, sed hanc Corinthum adire mihi non contigit. Quid autem ä Stadenio (cui resGermanica plurimum debet,) in hoc studiorum genere, vel affectum, vel perfectum fueritdiscere licet ex Memoria Stadeniana , quam Dn. Jo. Henr. a Seelen , Rector Gymnasii Lube-censis meritissimus hoc demum anno edidit, vid. cap. IV. p. 138. qui etiam nos docetV. Cl. Dav. Flofmannum, deOtfrido, Monacho Weissenburgensi, quatuor Evange-'liorum Interprete, egisse in eleganti Dissertatione, Helmstadii anno 1717. habitasVale, benevole Lector, St conatibus nostris fave. Scribebam Areenti-

nae d. IV. Cal. Nov. i 72 y.

DEDI-