KZ ) 58 ( M
erit perspicacioribus plura adjicere. Vix autem me-lius utrumque illud supra didtum consequemur,quam si, quas nam sit vera indoles , natura atque fi-nis doctrinae Christiana?, diligenter inquiramus; hocenim cognito & perspecto, Doctori nostro laterenon poterit, & quid ei sit docendum & quomodo.
2. Prout enim haec se habent, ita diversimo-de Doctori nostro agendum, res ipsa loquitur. Siea sit natura Theologia?, is finis, ut ad quaestum fa-ciendum comparata, homini de magna copia bo-norum mundanorum, de divitiis, de voluptatibus,de dignitatibus prospiciat, ea inprimis loca Scriptu-ra? notabit & excerpet, quae ad finem istum conse-quendum ei quam maxime facere videntur : reli-qua ita explicabit, ut cum istis stare queant. Urge-bit summam Dei in bonis istis corporalibus distri-buendis liberalitatem : Urgebit elogia hinc inde inScriptura divitiis, honoribus tributa : Amplitudi-nem & magnificentiam regni Christi ex phrasibusfiguratis & propheticis, ita splendide depinget, utnullum aliud Regnum terrenum cum hoc pompa,gloria bonorumque terrenorum affluentia ullo mo-do certare possit. Ministros nobis exhibebit ea di-gnitate praefulgentes, iis honoribus auctos, eo pe-cuniae censu illustres, ut Crassos, Pompejos, Augu-stos longissimo intervallo post se relinquant.
z. Si is sit scopus verae Theologiae, ut homi-nem in speculationibus subtilibus quam exercita-tissimum reddat, ut ingenium in resolutione diffi-cillimorum nodorum mirum in modum acuat, utad perpetuas de notionibus & vocibus concertatio-nes altercationesque magno nisu & ardore traben-