EXERCITATIO
DE DENTIUM DIFFERENTIA,
QUOAD PRiESENTIAM ET STRUCTURAM
§. I.
uemadmodum eae artes quae humanitatem, spe-ctant, teste TULLIO (a) habent commune ali-quod vinculum , & cognatione quadam inter sesunt conjunctae, sic quoque ea omnia quae adNaturae studium pertinent, mutua affinitate itaconnectuntur , ut nulla poffit esse, altera neglecta, ullius partisperfecta cognitio. Cujus rei veritas nullibi magis quam in Me-dicina declaratur. Qui enim recte mederi cupit, illi omnis Na-turae qua late patet ambitus, quantum saltem per angustos hu-manae cognitionis quibus circumscribuntur limites datum est, sin-gulorum natura , vires & usus, & qua sint omnia ad se invicemrelatione, debent esse perspecta. Quod bene advertit jam Sapiensantiquitas , apud quam tantus fuit habitus naturae studio honos,ut nil fere differret medicus a naturae perito. Neque neglexeruntcecentiorum Medicorum sagaciores, qui quantum lucis doctrinae
A % de