7 -M
duriora, duplici substantia composita, mandibulis impacta, & adcomminuendos manducandosque cibos adaptata. Qui vero si di-dicerint , quam varia sit animalium etiam in hac parte structura,& quantum differant inter se dentes consistentia, loco, inser-tione , usa, &c. non inutile esse videbunt, ut dentis vox ritestabiliatur. Ergo quum inter cunctos conveniat, primariam den-tium functionem esse, ut cibos carpant & conterant, hoc nomineinsigniendas quidem jure esse puto partes duriores omnes, emi-nentes , a maxillis distinctas, quae per maximam canalis alimen-tarii partem, ab ore nempe ad usque intestina paffim collocan-tur , & ad capiendum, retinendum, discindendum , dilanian-dum, triturandumque quocunque modo cibum datae sunt; abillorum tamen numero excludi nolim , quod quidam fecerunt,ea ofla quae maxillis infixa & longius porrecta defensioni po-tius corporis inserviunt , quam capiendis dapibus , unde &Gallis defensores , ( Defenses ) solent vocari; quin & ad illa us-que arma extendi posse dentis vocem puto , ubi maxillae supe-riori in longum mucronem productae & labiis denudatae dentesincuneantur, quale exemplum in Galeo Pristide habemus. Ne-que tamen quando dentes a maxillis distincta ossa esse pronun-ciavi, id ita intellectum velim, ac si illas acutas apophyses quaeuno continuo osse e maxilla producuntur in multis piscibus ,amphibiis ac insectis, & quum solummodo a maxillae margineserratim inciso constituantur, ab ejus substantia diversae non sunt,dentes vocari nolim, quippe quos & communis loquendi ratio &usus vindicant: Sed eam distinctionem ideo tantum adjeci,, nequis me & ipsas maxillas dentibus annumerare objiciat. Eaeautem alimentariae viae prominentes partes quae non ad mini-mum cartilaginea duritie gaudent, si maxillis non continentur,dentes non dicuntur, utut duriores sint saepe quam eae quae inmandibulis collocatae dentium nomen retinent. Ita alperrimaepapillae quibus lingua animalium ex felino & viverrino genereac in quibusdam vespertilionibus obsessa est, dentium nomentueri nequeunt, licet duriores sint flexilibus & acerosis quorun-
dam