Buch 
... Animadversiones Aeneidis Virgilianae Prioribvs VI. Libris Adspersae / Qvas ... Exercitii Cavsa ad diem 18. Decemb. 1792. Clarissimorvm Competitorvm Examini Svbmittit Andreas Merian, Phil. Doct. Argvmenta Excipiente Jvvene Florentissimo Friderico Merian Phil. Lavr. Viri Plvr. Ven. Sacrorvm Antistitis Filio. ...
Entstehung
JPEG-Download
 

L I B. II.

S

dium v. 3. sq. pleniorem fidem addentibus illis v. f. sq. quaeque ipse-miserrima vidi 'Et "quorum pars magna fui, -Accedit inde justi.doloris argu-

mentum a'majore 'concludens ad id quod minus est : quis talia fando etc.'Quin eadem cum sequentibus speciem praebent deprecaturi narrationem 1 ,'qliae discutitur v. 10. sq. impensius allegando Reginae auscultandi studiuni,et profitendo simul instituti brevitatem; elegantissime deinde iterata affectustestificatione, graphicae narrationis tela pertexitur.

V. 49. - timeo Danaos et dona ferentes.

Frigidi aliquid in hocce latere mihi videtur versiculo; atque gravitatevenustissimi Poetae vix digna dixerim esse satis pleraque de fatali Trojanisrelata simulacro, si pauca praeter alia, ea potissimum excipias, quibusmachinae oppugnatoriae suspicionem ex vero Poeta videtur ostendere. Atvero utut homines spectandi avidos effingens mirifice naturam expressit.Noster v. 25 . sqq. itemque v. 63 sq. excusari tamen an possint dubito,quae sunt hujus Lib. II. v. f2. sq. si conferantur cum v. 242. sq. Quantusenim Trojanis stupor, quibus ne tum quidemquidquam suboluit, ubi inipso civitatis limine abdita cavo ventre sonitum quater arma dedere!

v. iot. Arte mirifica post aposiopesin idoneo loco Trojanorum acuentemauscultandi cupiditatem , epanorthosin extendit Poeta, qua non solumincenduntur animi quod restat accipiendi avidi, verum et ad miserandamcaptivi conditionem moventur impensius.

V. 390. - dolus , an virtus , quis in hoste requirat ?

Coroebum consilii potius auctorem quam Aeneam esse, procul dubiomagis videtur decorum. Verum commendarine meretur Aeneae prudentiaqui suasu Coroebi fortunae melioris arripuit conditionem, ut vult magnusScaliger, Poet. III. xi.? Mihi saltem non satis liquet, qui vel doliauctori morem honeste gerat, qui tantopere stomachatur do dolis et arte'Pelasga, supr. v. If2.