Buch 
Mōrias Enkōmion : = Stultitiæ laus / Des. Erasmi Rot. Declamatio, Cum commentariis Ger. Listrii & figuris Jo. Holbenii. E codice Academiæ Basiliensis. Accedunt, Dedicatio Illustrissimo Colberto. Præfatio Caroli Patini. Vita Erasmi. Catalogus operum Erasmi. Vita Holbenii pictoris Bas. Opera Holbenii. Epistola Ger. Listrii ad Jo. Paludanum. Præfatio Erasmi ad Th. Morum. Epistola Erasmi ad Mart. Dorpium. Epistola Erasmi ad Th. Morum. Epistola Th. Mori ad Mart. Dorpium. Index rerum & vocum
JPEG-Download
 

Dorpio Theologo. 247

Quid opus fuit, inquis , theologorum ordinem tamacnter lacessere? meamque deploras fortunam. Olim,inquis, tuas lucubrationes magno studio legebantomnes, te praesentem videre gestiebant: nunc Mo r i a,veluti Davus, interturbat omnia. Scio te nihil percalumniam scribere: nec ipse tecum tergiversatoremagam. Quaeso,lacessitum theologorum ordinem putas,si quid dictum fuerit in stultos aut malos theologos,eoque indignos nomine ? Atqui si placet ista lex,universum mortalium genus infensum habeat quiquid dixerit in sceleratos homines. Quis unquamfuit tam impudens rex, qui non fateatur, regumnonnullos esse malos, 8c hoc honore indignos? Quisepiscopus tam insolens, quin idem de suo fateaturordine? An unus ordo theologorum, in tanto numeronullum habet stupidum , nullum indoctum, nullumrixosum, sed tantum Paulos, Basilios, & Hieronymosnobis exhibet ? Imo contra fit ,ut quo quaeque professiopraeclarior est, hoc pauciores habeat qui respondeant.Plures invenies bonos naucleros , quam bonosprincipes : plures medicos bonos , quam bonosepiscopos. Atqui ea rps haud pertinet ad contumeliamordinis, sed ad laudem paucorum, qui in pulcherrimoordine sese pulcherrime gesserunt, llogo,dic mihi,cur magis offenduntur theologi , si modo sunt quioffendantur , quam reges , quam primates , quammagistratus, quam episcopi, quam cardinales,quamsummi pontifices ? denique quam negotiatores, quammariti, quam uxores, quam jureconsulti, quam poeta; •[nullum enim omnino mortalium genus pneterii:Moria ,] nisi quod non usqueadeo desipiunt, ut inse quisque dictum existimet, quod in genere dictumsit in malos. Divus Hieronymus scripsit ad Eustochiumdt virginitate t atque in eo libro malarum virginum

Q. 4