27* Epistola Erasmi,quam hominem immerentem in publica concionetraducere mendaciis. Ibi continuo commotus homo,& relicta quam coeperat persona , magis etiampurpurascens [nam rubebat & antea, erat enim tempuspomendianum,] Et cur, inquit,Tu nos traducis tuissacris libris ? In libris , inquam , meis nusquam estnomen tuum. Nec in concionibus , inquit , meisauditum est nomen tuum. Negavi libros meos essesacros , in quibus aliquando narrem etiam somniamea , nihilque non nuger: non idem licere in sacrisconcionibus. Praeterea longe minus, inquam, scripside Te quam res habet. Tu de me publice mentitus es,dicens favisse Luthero , cui nunquam favi in eumsensum , in quem tua dicta interpretatur populus, 8£ipse sentis. Ibi jam non commotus, sed furenti similis:Imo,inquit,tu es autor horum omnium,tu es versipellisac veterator, & nihil non intorques caudä quädam.Atque his similia multa evomuit verius, quam dixit,qu-e illitum suggerebat splendida bilis. Sensi & mihiconcitari stomachum, jämque vox quaedam eruperat,sermonis non fatis temperati prooemium, non quidemracha , sed aliud quiddam , quod pejus oleat quamsonat. Sed represti me illico, satius ducens, & meae[nam parum valebam] & Rectoris parcere valetudini,cui & ipsi cum Medicis res erat, postremo stultum &indecorum ratus adversus furentem furere. Itaquesubridens verti me ad Rectorem : Possem, inquam,testari de insigni contumelia, possem regerere convicia,appellat me versipellem , liceret ipsum vicillimappellare vulpem : appellat me duplicem , possemipsum appellare quadruplicem: ait me cauda contor-quere omnia, possem dicere illum lingui suä inficereomnia : sed haec nec viris digna sunt, ac vix etiammulieribus. Agamus argumentis: finge me... Hic ille
protinus