Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
JPEG-Download
 

Epistolabrum, non solum Dioscoridem ipsum, quantum potui, illustraui, sed quae-dam etiam antidota nobis inuenta descripsi. Caeterum cùm veterem& vsi-tatum scriptorum morem secutus, patronum quaererem, qui hosce nostroscommentarios ab inuidis, maleuolis,& vitilitretur, cuius item amplitudine, authoritate,& splendore maiores illi quo-dammodo, grauiores,& illustriores redderentur, prima omnium mihi oc-currit Serenissima maiestas tua, Potentissime Rex FERDINANDE, vtquae pro sua summa virtute atque immensa clementia, neminem vnquam i-niquè depressum non extulerit, aut iniuria aliqua affectum non defenderit.Praeterea mihi admodum condecens visum est, vt opus, in quo ea tractaturmateria, cuius studio olim reges summopere delectati(quod suprà retuli-mus) perpetuum nomen sibi conciliarunt, non alij quàm Regi dicetur, eiquepraesertim, quem mira naturalis philosophiae& rei medicae voluptas tenet.Quarum facultatum dignitatem& excellentiam quia Serenissima maiestastua summo studio& amore prosequitur, ideo iure aliquo hos nostros com-mentarios illi dedicandos esse putaui. Illud quoque me adduxit, vt potissi-mum tuae Serenissimae maiestati eos nuncuparem, quòd certò sciuerim, eamhilari admodum vultu, summâque humanitate cuiusque conditionis homi-num munera suscipere: id quod christianae charitatis, ac religionis maximumpraebet indicium. Huc etiam accedit immensa erga studiosos quosque Sere-nissimae maiestatis tuae benignitas, quae eos perpetuò promouet, fouet, actuetur: sed maximè in medicos, quos ea prae caeteris praecipua benignitatecomplectitur, vtpote qui diuinam potius, quàm humanam profiteantur fa-cultatem. Quod etiam apud Hebraeos testatum reliquit Iesus Syrach diuinospiritu afflatus, dum sic inquit. Ab altissimo orta est medicina,& à rege ac-cipiet munera. medicamenta de terra creauit dominus,& vir prudens noncontemnit illa. disciplina medici exaltabit caput eius,& in conspectu ma-gnatum collaudabitur. haec ille. Porrò illud omnibus mirum videri posset,quòd Serenissima maiestas tua, etsi in grauissimis negotijs, sui imperij fun-ctionibus,& curis dies ferè noctétque versetur, praesertim cùm ea sola invniuersa repub. christiana aduersus immanissimas Turcarum gentes iugiterfirmissimum se se offerat propugnaculum, nunquam tamen praetermitteresoleat, quin succisiuis quibusdam horis, varijs scientiarum studijs vacet. Sedquid plura referam de tanto Rege? cuius nimirum religionem, iustitiam,prudentiam, pietatem, generositatem, liberalitatem, beneficentiam, huma-nitatem, ac probitatem admirantur non modò vniuersae reip. christianae principes ac populi, sed aliae quoque gentes, quando nullis hominum praeconijspraeclarissimae animi illius dotes satis explicari possint. Reliquum igitur est,vt Serenissimam maiestatem tuam humillimè rogem, vt hoc sui mancipijmunusculum, qualecunque sit, in seruitutis meae testimonium laeta fronte ac-cipiat, foueat,& tueatur. Id quod eam maximè facturam spero. nam si mu-nus hoc quasi chartaceum perpendet, exiguum quidem, nec tanto rege di-gnum