PETRI ANDREAEMATTHIOLI NEDICISenensis Commentarii,IN LIB. PRIMVM PEDACII DIOSCONIDISANAZARBEI, DE MEDICA MATERIA.Praefatio Dioscoridis.VANQVAM, amicissime Aree, complures non veterum modo, sed re-centiorum quoque, de medicamentorum compositione, uiribus, atque pro-batione scripserunt; nobis tamen nec uanum, nec à ratione abhorrentemimpetum animi ad hoc opus incessisse, tibi ostendere tentabimus. propte-rea quòd eorum nonnulli absolutum nihil ediderunt, alij plurima, vt exnarratione acceperant, scriptis tradiderunt. Siquidem Bithynus Iolas,&Heraclides Tarentinus, omissa prorsus herbarum tractatione, rem ipsampaucis perstrinxerunt. neque verò omnes illi de metallicis quicquam re-bus, aut odoramentis memoriae prodiderunt. Crateuas autem herbarius,& Andreas medicus, qui caeteris diligentius hac in parte versati videntur, radices multas apprimè vti-30 les, herbasque aliquas haud quaquam adnotatas reliquerunt. Veruntamen priscorum subscribedreoportet sententijs: quos, etsi pauca ipsis referantur accepta, magnam tamen impendisse diligentiamconstat. Iunioribus minus assentiendum: è quibus est Iulius Bassus,& Niceratus,& Petronius Ni-ger,& Diodotus, Asclepiadae omnes, qui medicinalem materiam vernaculam, cognitamque vul-gò, dignam censuerunt, quae ab ipsis literis exactè mandaretur:& vt medicamentorum uires, pro-bationesque cursim complexi, sic nullo experimento eorum effectus colligentes, inani uerò redden-darum causarum studio uerba fundentes, alia interdum pro alijs scriptitando, † rem in aceruum, con-geriemque controuersiarum extulerunt. Siquidem qui inter eos egregius habetur Niger, eughor-bium pascentis in Italia chamelaeae succum esse contendit: androsaemonque eandem herbam cum hyperico esse: quinetiam aloen in Iudaca fossilem nasci:& pleraque his similia falsò exponit, quae pror-sus ueritati refragantur. Quibus coniectura colligi potest, ea non occulata fide, sed narrative potiusab alijs accepisse. In ordine praeterea ijdem ipsi aberrarunt, partim eorum discrepantes, nullaque co-gnatione coniunctas uires collidentes: partim per elementa literarum scripta in ordinem digerentes,quò facilius memoriae mandarentur, genera& eorum effectus à sua cognatione disiungentes. Nosuerò ab ineunte, ut ita dicam, iuuenta, iugi desiderio cognoscendae materiae affecti, multis regioni-bus peragratis(nec enim nescis nos militarem uitam exegisse) tuo hortatu commentationem in sexlibros contulimus. Quod opus tibi dicamus, Aree, animi gratitudine obsequentes, ob eum quo nosprosequeris affectum. Etenim natura cùm in omnes eruditione excultos, tum uerò in eos, quibus cumtibi eiusdem artis necessitudo intercedit, pronus ad amicitiam esse soles, in nos etiam aliquantò pe-culiarius. Enimuero non paruum prębet tuae probitatis argumentum, optimi uiri Licinij Bassi fin-so gularis erga te amicitia: quam unà nobiscum degentes nouimus, cùm mutuam inter uos beneuo-lentiam aemulatione dignam intueremur. Admonitum autem te uelim, eosque qui in hosce com-mentarios incident, ne in uerbis facultatem nostram aestimetis, sed potius adhibitam rebus cum peritia curam. Etenim plurima uisu ipsi exactissimè cognouimus: quaedam etiam ex ea, de qua interomnes conuenit, historia, percunctationeque rerum apud singulos vernacularum, diligenter acce-pimus. Dabimus igitur operam, ut differenti ab alijs ordine tradito, genera singularum medicina-rum, uiresque describantur. Quòd autem necessaria sit medicamentorum doctrina, nemo est fermequi ignoret: quòd ea& toti arti coniuncta sit, vniuersisque eius partibus efficax administret auxi-des troislium. Quare per medicamentorum compositiones, atque misturas,& facta in morbis pericula exten-di,& incrementum capessere potest, plurimum conferente singulorum medicaminum cognitione.Quinetiam uernaculam, familiaremque materiam complectemur, ut perfecta sit, quae a nobis relin-quetur, doctrina. Verùm in primis curam impendere oportet, ut suis temporibus singula& de-metantur,
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
1
JPEG-Download
verfügbare Breiten