And. Matthioli Comm,metantur,& recondantur. certè pro horum ratione, medicamenta aut ualent uiribus, aut euanido-nulloque munere funguntur. Serena igitur caeli constitutione demetenda sunt. magni siquidem re-fert inter colligendum, si uel equalores, uel imbres infesti sint: quemadmodum si loca, in quibusprodeunt, cliuosa,& uentis exposita sint,& perflata, frigidaque,& aquis carentia: in his enim locisuires eorum longè uichidiores intelliguntur. Contrà, quae in campestribus, riguis,& opacis, caete-risque locis à uento silentibus enascuntur, plerunque degenerant,& minus uiribus ualent: mul-toque magis, si non suo tempore, nec opportunè colligantur, aut si per imbecillitatem intabuerint.Neque ignorandum, haec saepe pro peculiari loci natura, aut anni clementia, maturius, aut serius ado-lescere. nonnulla propria ui hyeme florent,& folia pariunt: quaedam bis anno florifera. Quare cuiin animo est horum peritiam assequi, necesse est eum prima germinatione solo emergentibus, adul- 10tis,& senescentibus adesse. Nam qui pullulanti herbae duntaxat adstiterit, adultam cognoscere nonpotest: neque qui adultam tantùm inspexerit, nuper erumpentem noscet. Quo fit, ut propter muta-tam foliorum faciem, caulium proceritates, florum seminisque magnitudinem,& id genus alias pe-culiares notas, nonnulli, qui olim has rerum uarietates non perspexerunt, magno in errore uersen-tur. Quae causa etiam nonnullis scriptoribus imposuit, qui herbas quasdam, uerbi gratia, gramenquinquefolium,& tussilaginem emittere florem, fructum,& caulem negant. Ergo qui saepius adui-sendas herbas,& earum natales se contulerit, earum cognitionem maximè consequetur. Scire etiam-num conuenit, sola ex herbaceis medicaminibus veratri genera, nigrum, inquam,& candidum, mul-tis edurare annis: reliqua à trimatu inutilia. Quae verò fruticosa sunt, sicut stoechas, trissago, polium,abrotonum, seriphum, absinthium, hyssopum,& alia id genus semine praegnantia demetantur. Florec- 20res quoque antea, quàm sponte sua decidant. Fructus autem, ut maturi decerpantur, necesse est:&semina, vbi siccari coeperint, priusquàm defluant. Herbarum succus,& foliorum elici debet, germi-nantibus tum primum cauliculis. Lac,& lacrymae excipiantur, inciso per summum adolescentiae ui-gorem caule. Radices,& liquamenta, corticésve ut recondantur, eximere conuenit, cùm herbae suisfolijs exuuntur. siccantur etiam expurgatae inibi, locis asperginem non redolentibus: sed quae luto,aut puluere sunt obsitae, aqua elui debent. Flores,& omnia, quae iucundum odorem efflant, arculistiliaceis, nullo situ obductis, reponantur. Nonnunquam charta, aut folijs semina, ut perennent, aptèinuoluuntur. Liquidis medicaminibus densior materia, argentea, uitrea, aut cornea conuenit. Ficti-lis etiam, si modò rara non sit, accommodatur:& lignea, praesertim è buxo: sed aenea uasa ocularijsmedicamentis, liquidisque,& omnibus iis, quae aceto, pice liquida, aut cedria componuntur. Adi- 30pem autem,& medullas stagneis uasis recondi conuenit.Leu diiomni. I. a.-luv supinsiCOMMENTARIVS MATTHIOLI.Mnde maiSVANTVM oporteat Medicos omnes, qui legitimum in arte nomen sibi compara-re student, simplicium quorumcunque medicamentorum, quae medicinae usui competunt,cognitionem, ac facultatem sensibus exactè consequi, non modò hac praefatione decla-rat Dioscorides Anazarbeus in hac materia caeteris facilè princeps; sed id quoque postDioscoridem admirabili doctrina pluribus in locis memoriae prodidit grauißimus auctorGalenus: qui hac in re prae caeteris Dioscoridem secutus(ut eius luculentißima monumen- 40ta paßim attestantur) in simplicium medicamentorum uiribus, ac facultatib. indagandis,relicta(hoc etiam ipse fatetur) Dioscoridi historiarum palma, omnes, qui in hac materiascripserunt, longè admodum superauit. Quippe tanta animi propensione oblectationequecognoscendorum simplicium captus fuit(sciebat enim non posse ritè se dici medicum sine eorum scientia) ut nullo ma-Galeni naui- gnilaboris metu, nullis pericutis deterritus, in Lemnum, Cyprum, Syriam nauigauerit, atque alias plurimas peragraue-gationes, ut le rit regiones, ea demum causa, ut quae legitima et syncer a, quaeque spuria& adulter ata essent medicamenta, certò dignogitima cogniceret simpli. Icere posset. Quapropter lib. III.de medic. comp. per genera ita scriptum reliquit. Hinc enim puto bonae indolis iune-nes incitatum iri, ut medicamentorum materiam cognoscant, ipsimet insp cientes, non semel aut bis, sed frequenter: quo-niam sensibilium rerum cognitio sedula inspectione perficitur. cuius rei euidentißimum est indicium, quòd gemini peromnia similes esse nobis uideantur, differentes autem ijs, qui ipsos inspicere consueuerunt. Itaque herbarum, fruticum, 50& arborum materiam, priusquàm è terra eximantur, contemplari pulcherrimum est, dum fructus uidelic et futuri sunt,dum eduntur, dum augescunt,& dum uigent. Haec siquidem continua eorum speculatio docebit te, quando potißimùmipsos commodè decerpas, ac in siccis domunculis repositos custodias. Vos ergo admoneo, amici, ut in hoc quoque me se-quamini, si artis opera pulcbrè obire uolueritis. Nouistis enim, quomodo ex omni natione praestantißima quotannis miMedicamenta hi afferantur medicamenta, eo quòd perditi illi omnigenarum rerum coëmptores(Graeci δοπουσυλας uocant) uarijsadulterabatur modis ea contaminant. Praestiterat forsan non hos solùm, sed multò magis etiam mercatores, qui illa aduebunt, incusare,etiam Galeni atque his multò magis ipsos herbarios. item nihil minus eos, qui radicum liquores, succos, fructus, flores,& germina extempore.montibus in urbes conferunt: hi siquidem omnium primi in eis dolum exercent. Quisquis igitur auxiliorum undique co-piam habere uolet, omnis materiae stirpium, animalium,& metallorum, tum aliorum terrestrium corporum, quae ad me-dicinae usum ducimus, expertus esto, ut ex eis et exacta, et notha cognoscat. Nisi enim hoc modo instructus ad praesentisoperis praesidia ueniat, uerbótenus quidem medendi methodum sciet, opus ö nullam ipsa dignum perficiet. Et prino
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
2
JPEG-Download
verfügbare Breiten