In Lib. primum Dioscoridis.deirdidotis: Medicus autem(inquit) omnium stirpium, si fieri potest, peritiam habeat, consulo: sin minus plurium sal-tem, quibus frequenter utimur. Earum genera quisquis toto aetatis illarum decursu nouerit, multis in partibus or-bis terrarum reperiet, ut ego in Italia multis in locis inueni: quae nec quando pullulant, nec quando crescunt, no-uerunt isti, qui siccas stirpes tantummodo cognoscunt. Haec Galenus. Ex quibus satis medicis omnibus perspicuum Sine simpliciliest, non posse quenquam sine certa simplicium medicamentorum cognitione, nec morbis ratione mederi, neque ar- cognitiöe manca est meden-tem recta modo exercere, nec nisi fortuna quadam, uel naturae ipsius robore aegros sanare. Neque enim ullo pa-cto eis adstipulandum censeo(ut medicorum plerique faciunt,& ij saepe, qui primas sibi deferri existimant) qui com-positis tantum officinarum medicamentis, ipsisque admodum uulgaribus contenti sunt. Nam cùm satis sibi fore per-suadeant, scire Diacatholicum omnes in uniuersum humores deijcere, Deiectorium è succo rosarum stauam bilem,Diacnicum pituitam, Diasenam,& Catapotia ex caeruleo atram bilem, Coccia caput& cerebrum expurgare; si-cuti, quae Lucida nuncupant, oculis,& quae ex hermodactylis dicuntur, ac quae Fretida uocantur, arthriticis es-se peridonea, nihil ultra requirunt: quin potius scire negligunt, è quibus ea simplicibus componantur medicamen-ta,& an ijs eae infint uires, quae suis nominibus pollicentur. an simplicia, quibus constantur, legitima sint an spu-ria, syncera an adulterata, recentia an exoleta, sicca an humore, uel situ corrupta, an suo tempore,& oppor-tune decerpta, sole siccata, an umbra, an igne, ut saepius in temporis angustia officinis fieri solet. Neque un Officinarumquam animaduertunt, quòd deiectorijs medicamentis, quae nostro seuo parantur ad bilem deijciendam, semper lapsus.Scammonium lacte tithymalorum, ac pityusa adulteratum, magno aegrorum detrimento immiscent. Iis uerò, quaepituitam ducunt, saepe legitimi Turpeti loco, modo pityusae, modò thapsiae, modô paeoniae radicum cortices impo-nunt, quae impostorum mangonio ita Turpetum referunt, ut non seplastariorum modò, sed etiam medicorum quo-20 rumcunque oculos saepenumero fallant, nisi fraus gustu,& legitimi Turpeti scrutinio,& collatione deprebenda-tur. In Catapotijs deinde, quae ex hermodactylis uocant, eponderum Colchicum legitimi hermodatyliuice, in Foe-tidis uerò cicutae semen pro agrestis rutae semine, quorum utrunque mortiferum est medicamentum, omnes inijciunt.adde praeter haec, quòd saepenumero medicamenta ex ijs simplicibus componunt, quae aetate exoleta, nihil uiribuspraestant. quofit, ut penitus euanida, ac inualida reperiantur. Quod etsi quandoque malitia, ac propria artificumimpostura fiat; id tamen plerunque accidit, ex ipsorum tum incuria, tum etiam imperitia. nam pauci, uel potius nul-libabentur pharmacopolae(eos semper excipio, qui simplicium historias amplexantur) qui supposititijs, ipsisque innu-meris non utantur simplicibus. Namque asaro utuntur pro bacchare, cytiso pro trifolio, syluestri loto pro fertula Officinatů a-Campana, colutea pro fena, ac ooro odorati calaminice, cypero progalanga, hieracio pro soncho, sphondylio pro a- busus& ignocantho, chondrilla pro cichorio, agresti lactuca pro intubo, ophioscorodo pro scordio, quibusdam arborum laery-30 mis pro succino, thapsia pro turpeto, pice pro pissasphalto, resina larigna pro abiegna,& legitima terebinibina,phyllitide pro aspleno, obscuris quibusdam radicibus pro meo, peucedano,& costo. Ad haec casiam pro cinnamomousurpant, santala pro aspalatho, laccam ex brasilio& cocco infectorio confectam pro cancamo, Rhodium oleastrumpro agallocho, ossa& carnem humanam pro munia, macim pro macere, chartam pro paphro, crespinum(sic enimuulgò uocant aculeatam quandam plantam) pro oxyacantha, conuoluulum, siue laeuem smilacem pro ligustro, agre-stium prunorum succum pro acacia, succum uerò baccarum ligustri,& perichmeni pro lycio, nuces, quas Arabes uo-micas appellant, pro metellis ita uocatis, cancros progammaris, ranunculum pro corporo, saponariam uulgò di-ctam prostruthio, carduum, quem benedictum nominant, pariterque chamaeleonem album pro leucacantha, partheniumpro artemisia, cotulam foetidam appellatam pro parthenio, canis testiculos(sic enim radices quaedam nominantur)pro satyrio, polium pro chamaepity, paronychiam,& trichomanem pro adianto. Cadmia praeterea officinis ferè o-40 mnibus pomphygem refert, aerugo aeris florem, aeris aquama stomomatis(quod chalybem dictum putamus) squa-mam, sander minium, terra quedam mangoni^ata sphragidem lemniam, salnitrum nitrum,& sphronitrum. Aliadenique plura, ac diuersa simplicia medicamenta sunt, quae ubique locorum apud uarias nationes, huius, uel illius uicenulla penitus ratione indifferenter subijciuntur, ubi tum prauum, tum spiritum sibi iandiu uendicant usum. quae, ne uerbosius rem hanc prosequi uideamur, silentio praetermittenda censemus. Haec autem pluribus in locis non euenirent,simedici omnes ueram,& exquisitam simplicium rerum doctrinam consequerentur, quam maximè,& iure consequideberent. Quippe materiae huius peritiam assecuti,& errorum cognitionem nacti, ne seplasiarij in eiusmodi uersa-rentur scandalis, obstarent: neque eis ulla unquam medicamenta confici permitterent, nisi sibi prius perspectis, co-gnitis, ac probatis simplicibus, quae in ipsis componendis expetuntur.bent itaque iam operam imperiti, ut huiuscemateriae cognitionem exactè consequantur. quandoquidem artifici nihil quidem executius, ac turpius esse potest,50 quàm suae artis subiectum,& instrumenta ignorare. Quod sanè unicuique medico usu euenire comperimus, qui nonmodò alienis utitur misturis, sed nec simplicia quidem, nec eorum facultates nouit. Proinde scité à Galeno dictumest lib. VII. et VIII. de composit. medic. secundum locos, quòd non poterit is, ex quo ordine eiusdem generis me-dicamentorum compositum sit, cognoscere, num ex mollißimo, an uehementißuno, aut medio, aut alio aliquo interbunc, et alios intermedio, qui singulorum simplicium potestatem exactè antea non perceperit. Veruntamen nemo in simplicien pe-hac materia se peritum euadere confidat assidua tantum librorum lectione, etsi eos quidem grauißimi conscripserint ritiam nemopotest adipisciauctores, nisi saepius ad uisendas stirpes se contulerit, et quod à praeceptore in herbarum agnitione diu exercitato, digi-ex librorum le-ti demonstratione prius fuerit doctus, ac oculorum sensu, gustatuque, uarijs anni temporibus omnia haec diligeter omni ctione.ex parte perpendant. Id enim, cùm maximè perpendisset Galenus(ut sexti libri de simplicium med. facul. praefationeHerbarum for-legitur) inquit. Equidem non possem non accusare& illos quoque, qui primi herbarum formas scriptis docere sunt co-mae descriptaenati, cùm melius existimem ab ipso praeceptore oculis discere, ac non adsimilari ijs, qui ex libris prodeunt gubernato-parum confe-res. nam sic et uerior,& manifestior esset doctrina, non herbarum modò,& fruticum, arborumque; sed et aliorum om-
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
3
JPEG-Download
verfügbare Breiten