16And. Matthioli Comm.lychnide syluestri, aut aconiti radice, quod pardalianches uocant, adeò torpescunt,& stupidi redduntur, ut potiusmortui, quàm uiui existimentur: ueruntamen albi ueratri contactu mirificè excitantur, uiresque deperditas recupe-rant. Succo cotulae manus illitae apum, uesparumque aculeo non infestantur. Quod item malua praestat oleo contusacorporisque membris illita. Qui polemoniae radicem gestauerit, à scorpionibus non icitur: etsi ictus sit, nulla neque mo-lestia, neque noxa afficitur. Porrò tanta est arundinis,& filicis discordia, ut arundine uomeri annexa, filices in agroenatae penitus deperdantur. At contrà magnam inter se ineunt amicitiam arundines,& asparagi: quippe in arun-dinetis sati longe laetiores, quàm alibi adolescunt: quemadmodum& uites, quae ulmos, populosque scandunt. Magnainsuper conueniunt amicitia myrtus,& olea: item haec,& ficus. Orobanche sola praesentia legumina strangulat.Met ellarum nucum esu peculiarius enecantur canes, quàm caetera animalia. Cimices lectularij si uiui deuorentur,non solùm quartanis febribus remedio sunt, sed etiam percußis ab aspide prosunt. Martyres, feles,& mustelae galli 10nas non attingunt, quae rutae succo fuerint perunctae: neque uulpes eas inuadunt, quae pulmonem uulpinum comede-rint. Pipera fagi ramulo obuiam facta gressum sistit,& ueluti attonita manet. quod item facit arundine etiam leui-ter percussa. Furens elephas ariete tantùm conspecto mansuescit: neces taurus tam ferox, qui fico arbori adalliga-tus non mitescat. Magnes lapis mirè ferrum ad se trahit: at si allio confricetur, id neutiquam agit, nisi sanguine hir-cinolotus uim ab allio obsessam redimat. Succinumpaleas,& festucas ad se trahit: nihilominus oleo illitum eas re-spuit. Equi, quos lupus momorderit,& pernici cursu,& prolifica probitate pollebunt: at si luporum uestigia cal-cauerint, cruribus obstupescunt, ac conuelluntur. Carnes ouillae à luporum morsibus dilaniatae, ceteris teneriores,& gustatu suauiores existunt: at earum lana uestibus contexta, pediculos great. Leo animal ferocißimum praesen-tem gallum mirum in modum ueretur, ac magis terrore concutitur audito eius cantu. Gallinacei pulli elementem,bouem,& equum minimè metuunt: atqui si umbram tantùm milui in aere uolantis conspexerint, ad matrem maximè 20perterriti confugiunt. Nec secus agunt oues,& agni lupo conspecto. Idem lupus scillae bulbo contacto quàm pri-mum sideratur. Hyenae umbra contecti canes obmutescunt. item hyenae ipsius lingua a latratu, ac morsu canum etiammordacißimorum ferentem uindicat. Polypodium herba cancro animali admota efficit, ut is paruo temporis tractutum integentes crustas, tum ungues è pedibus abijciat. Ciconiae platani folijs nidos implent, ut inde uespertilliones abi-gant, quibus cum ingens odium gerunt. Hirundines apium comportant, ut tineas,& blattas nidis inimicas arceant:item& chelidonium maius, quò obcaecatis pullis uisum restituant. Caeterùm laurifolia nidulis important palumbes,accipitres hieracium, corui arum, upupae adiantum, cornices supinam uerbenacam, turdus myrtum, perdix arundi-nem, ardeola carum, aquila callitrichum, galerita gramen, cygni uition, ut à diuersis animalium iniurijs se uindi-cent, aut ab alio quocunque, quod noxam adferre poßit: tam admirabilis in uolatilibus;& quadrupedibus habetur ip-stus naturae instructus, circa rerum uires absconditas. Catus quadam herba adeò gaudet, ut illi catariae nomen recen-tiores indiderint. Ranae iuncum, ranunculum,& staebem diligunt. Testudines,& ciconiae origanum adamant. Ser-pentes foeniculi affricatu uisum recuperant. Leo deuorata simia febrem efficacißime discutit. Ceruae, e fera capraenon modò dictami pabulo illata uulnera in Creta insula sanant, sed& infixa tela uenatoribus reijctunt. Vrsi formicasdeuorant, ubi mandragoram degustauerint, quibus mirifice sanantur. Elephantes deuorato chamaeleonte animali o-leastri frondes depascuntur, quibus incolumes euadunt. Anseres, anates, ac reliquae laquaticae aues siderite tantùmherba suis incommodis medentur: sicuti gallinae helxinem deuorant, grues iuncos, pantherae humanum stercus, apribederam,& cinaram ceruae. Praeterea rhabarbaro flaua bilis è corpore deijcitur, itemque manna,& scammonio: pi-tuita colocynthide,& turpeto: bilis uerò atra helleboro,& Armenio lapide: sicuti& uenena theriaca superantur.Oculorum aegritudines curant solo contactu sapphiri& entbraces. Ebrietas amethysto lapide arcetur. Sanguinis de-fluxus iaspide sistitur. Topatio appenso uenus infirma redditur: item& uitice letto cubantibus strata. Formicae alis 40uespertillionis, et upupae corde fugantur. Quin& serpentes ueterum calciamentorum suffitu abiguntur: ut blattae,& papilliones hircino locinore incenso. Torpedo piscis non modò manu, sed& longiori hasta contacta tangentis brachium stupidum reddit, quanuis ualidißimis musculis constet. Catablepha quemcunque oculo conspexerit, enecat,& siper mille passus distet. Nec inter homines desunt, qui laudibus,& oculorum intuitu conspectos effascinent. Caeterùmsi caeterarum uolatilium pennae aquilinis permisceantur, breui carie contabescunt: quemadmodum testudinum chor-dae contactae disrumpuntur, si una tantùm ex lupi intestino parata inter eas resonet. Eodem pariter modo tympanaouina pelle constructa franguntur, si tympanum lupina membrana contectum inter alia pulsatur. Tanta musicis, tibijs,caeterisque id genus instrumentis facultas aduersus tarantulae uenenum inest, ut languentes etiam inuitos non modò acchoreas, saltationesque alliciat, sed etiam persanet. Quinetiam tanta ui pollent Marsi, ac Psylli contra serpentes, ut eossolo contactu enecent. Taurus perunctis rosaceo naribus statim uertigine corripitur. Lapis Thracius aqua madens 50igni admotus praeter rerum naturam flammam statim concipit, nec restinguitur, nisi affuso oleo. Sed de his hactenusquandoquidem breuitati Studentes plura adhuc silentio praetereunda duximus.+ Hic locus(ut mihi retulit excellentiß. medicus Augustinus Gadaldinus) in antiquo codice ita legebatur: eliὐγκον διαφορὺς ἔκασον αὐτῶν ἀναυφφωτες. Id est: in tumorum differ entias unumquodque ipsorum referen-tes. Quae lectio non solùm ob id magis probari posset, quàm uulgata, quòd dogmatica sit, illudque dogma innuat,quod facultatum medicamentorum causam in tumores,& meatus referebat; sed quòd etiam eius dogmatis memineritGalenus lib. primo de simpl. medicamentorum facultate cap. primno, his uerbis. τινὲς μέν γὰρ ἐς τετὰ μεγέθη, καὶταὰ σκιματα, καὶ τὰς θέσοις τῶν ὄγκαν τε κοὺαῖ πόρων αναφέρουσιν. Hoc est: Quidam enim in magnitudines,figuras,& situs tumorum& meatuum referunt.IRIS
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
16
JPEG-Download
verfügbare Breiten