Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
20
JPEG-Download
 

And. Matthioli Comm.20munere functa est: à qua quantum tum qualitatibus, tum faculta-ACORVM FALSVM.tibus recedat, ex Dioscoride patet. quandoquidem palustris haecnec canditans, nec gustu sit acris, nec ullo prorsus commendeturodore. At quanuis hac tempestate à peritis rei herbariae medicisnon parum improbentur ij, qui non in hac tantùm stirpe, sed etiamin alijs quàm plurimis defecere, cùm tamen ipsi probatißimos au-ctores nusquam legerint, potius excusandi sunt, quàm quidam for-tasse aetatis nostrae scriptores, tam Graecae, quàm Latinae linguaeperitißimi; quibus res sole clariores propositae sunt, quique in sim-plicium medicamentorum cognitione caeteris praestantiores habe- 10ri uolunt,& ij longius nihilominus(ut arbitror) aberrant, quàmcaeteri. E quorum numero est Brasauolus Ferrariensis, uir sanèdoctrina,& fama clarißimus: qui dum innumera simplicia medi-camenta declarare, explicare,& palàm facere in suo simpliciumexamine studium impendit, etsi id in plurimis assecutus fuerit; inhoc tamen, alijsque nonnullis(ut suis locis in his nostris commenta-rijs ostendemus) in tanto illustrium auctorum lumine mihi magiscaecutire uidetur, quàm qui ante ipsum in tenebris errauerunt. I.Brasauoli er-enim constanter asserit, Acorum à Dioscoride descriptum aliudnon esse, quàm eam acerrimam,& odoratam radicem, quam of= 20ficinae Mauritanos secutae Galangam uocant. adeò ut maluerit cumLeoniceno errare, tantum fuit praeceptori suo addictus, quàm cumManardo bene sentire. Sed quantum eius opinio à ueritate, quan-tumque ab Acori historia recesserit, perquàm facilè probari potest.Quippe galangam folia iridis proferre apud Syrios nullo nobis te-stimonio constat: uerùm quia cum cypero adeò conuenit, ut is syl-uestris Galanga nonnullis dicatur; ideo non ab re credendum fuerit, galangam potius cyperi, quàm iridis folio prouenire. Prae-terea quòd galanga radices habeat iridis, nec mihi quidem ui-detur, nec ullum id affirmare existimo. neque illud etiam ui­ 30dere possum, quòd eaedem aliqua ex parte subalbicent, ut de Acori radicibus scribit Dioscorides: quin potius tamintus, quàm extra non obscure rufescunt. Quòd autem gustu sint scri, atque mordaci, qui neget, nullus est. Sed non ta-men ob id dicendum erit, galangam esse Acorum, alijs non concurrentibus notis: praesertim cùm Dioscoridis testimo-Fuchij error. nio Acorum esse debeat acre, non autem acerrimum, nec galangae modo linguam adurens. Brasauolum secutus estFuchsius medicus clarißimus. is, cùm sibi nimis pumilae uiderentur prioris galangae radices, quam ut Acori radicesreferrent, atque propterea Brasauoli sententiam non probandam duceret, in suis de stirpibus commentarijs, alteramcraßiorem galangam, quae iampridem in Italiam fertur, Acorum esse contendit. Verùm si animaduertatur, quòd eanon sit iridi similis, multoque magis rufescat, quàm quòd haec dictio ὑπ ολεύκους designet, quae albicantes,& non ru-bentes denotat, facilè palam fiet, quòd unà cum Brasauolo ipse quoque aberrauerit. Sed praeter haec ijs etiam refra-gatur Galenus lib. VI. de simp. med. facult. quod asserat Acori radicem gustui non modò aerem esse, sed etiam suba-maram: quae tamen modica amaritudo neque in hac, nequein illa reperitur galanga: et si inualidis quibusdam argu-mentis suo ultimo examine contendat Brasauolus, quòd galanga praeter acerrimam facultatem etiam sit amara. seduereor, ne is tunc bile perfusus suam degustauerit galangam. Comprobatur praeterea aliud esse Acorum,& aliud ef-se galangam Serapionis testimonio: qui, cùm sciret non parum discriminis inter has radices esse, de ijs seorsum eglper propria capita, utpote de rebus genere& facultate diuersis. Hoc idem probatur ex Actuarij etiam monumen-tis. siquidem i& in compositione aureae Alexandrinae& Acorum,& galangam imponit, quemadmodum& NicolausMyrepsicus, tanquam inter se genere diuersa. His itaque tum rationibus, tum auctoritatibus adductus, à Brasauolo,& Fuchsio diuersus esse cogor. Nec equidem intellexerim unquam, quomodo factum sit, quòd galanga maior, quae aminore non genere,& facultate, sed tantùm specie differt, cum primum huc è Syria aduecta est, in Acorum se com-Acorum le- mutauerit. sed qui haec intelligunt, dijudicent. Caeterum, ut dicam quid hac in resentio, crediderim ego unà cum 50gitimum.Manardo Ferrariensi, alijsque nonnullis huius aetatis in simplicium medicamentorum facultate doctißimis uiris, id om-nino legitimum esse Acorum, quod non modo seplasiae, sed omnes in uniuersum falsò Calamum odoratum uocant. Si-quidem radices primùm iridi persimiles sunt, geniculis distinctae, reflexae, subalbidae, acres, odore praestantes,&(ut inquit Galenus) etiam subamarae. insuper& folia, quae integra ad nos unà cum radicibus(ut haec pictura de-monstrat) è Constantinopoli allata sunt, id apertius affirmant: sunt enim ferme iridis. Ad haec ut Aeniponti(Germa-ni Ispruch dicunt) retulit mihi clarißimus medicus Ioannes Merula, qui pluribus annis degit apud Lituanos, quodpaßim calamum promaticum uocant, frequentißimum in Lituania,& circa Tartarorum fines, nascitur: solijs iridiaemulis: flore etiam simili, colore roseo purpurascente, nulla ex parte uario: caule iridis longiore gracilioreque à quotamen nullus exoritur calamus: uocaturque ab incolis suo idiomate Tattarschi zelij, id est, herba Tartarica, quod for-tasse à uicinis Tartaris in Lituaniam primum fuerit allata. Ideoque Plinio memoriae rectè proditum est lib. xxv. cap.XIII. optimum id esse Acorum, quod ex Ponto aduehitur. Pontus enim his Tartaris fere iungitur, qui ultra Lituaniaminhabitant,