Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
24
JPEG-Download
 

And. Matthioli Comm.24lentium modo compressum, usque adeo acre, ut ori tantùm admotum maximè linguam,& palatum exurat, exulce-retque, ambo hac in re lapsi deprebenduntur. Nam etsi Indicum piper in hisce corniculis rosarum ferè modo suum in-cludat semen, reliqua tamen Serapionis Cardamomo nullis notis correspondent: hoc enim suis in uasculis globulosquosdam concludit, non lenticulis similes, sed rotundos,& pipere craßiores, qui intra se minutum quoddam semencontinent. Huc etiam accedit, quòd còm hoc piper corniculatum, tum semine, tum corniculs ipsis tanta sit acrimo-nia praeditum, ut non modò mansum, sed ori tantùm admotum statim quasi ignis exurat, absurdum utique fuerit cre-dere Serapionis Cardamomum esse, cum dixerit ipse magis adstrictoria facultate pollere, quàm acri. Caeterum scri-bit Auicenna maius Cardamomum grana ciceribus atris, minus uerò lentibus minora proferre. Quod cùm fortasseRuellius haud rectè percepisset, ei errandi ansam praebuit. quippe minori Cardamomo, non autem maiori seminalentium modo nasci ait Auicenna: quanquam Ruellius, ut suam tueatur sententiam, secus fortè legertt Auicennam. 1CardamomiPlinius lib. XII. cap. XIII. quadruplex esse Cardamomi genus scribit, sic inquiens. Simile est amomo Cardamo-genera ex Pli mum& nomine, semine oblongo. Metitur eodem modo& in Arabia. Quatuor eius genera. uridißi-mum ac pingue, acutis angulis, contumax fricanti, quod maximè laudatur: proximum è rufo candidans: tertiumbreuius, atque nigrius: peius tamen uarium,& facile tritu, odorisque praui, quod uerius costo uicinius esse debet.Hoc& apud Medos nascitur. hactenus Plinius. Sed nescio quos auctores fit secutus. quandoquidem tam Dioscori-di, quàm caeteris Graecis, unum tantùm extet Cardamomi genus. In cuius defectu supponit Galenus aut myrtum, autCardamomi cyperum. Qui præterea Cardamomi meminit lib. VII. simplicium medic. his uerbis. Cardamomum est sanè facul-vires ex Ga- tatis admodum calidae, non tamen usqueadeò, ut nasturtium; sed quantò suanius magisque fragrans est nastartio, tan-& imbecillior ei calida facultas inest: nec enim ulcerare idoneum est uel ipsum per se illitum. Porrò adiunctumNomina.habet quiddam etiam amaritudinis, qua lumbricos interficit,& cum aceto ualenter pforas detergit. Cardamo- 20mum, καρθάρωρον, quod non secus Latinè atque Graecè uocatur: Arabibus Cardameni: seu Cordumeni: Germa-nis, Cardamomelin.NARDVS INDICA.Nἀρδος. NARDVM. CAP. VI.Dvo Nardi genera: unum Indicum, alterum Syria-cum appellatur, non quòd in Syria proueniat, sed quõdmontis, in quo oritur, pars vna ad Syrios, pars altera adIndos flectitur. Ex hoc Syriaci genere, praecipuum estrecens,& leue, largam gerens comam, flauum colore,perquàm odoratum, ac cyperum redolens, breui spica, 30amaro sapore, linguam siccante, quod diu in sua odorisgratia permanent. Ex Indico autem Nardo quoddamGangitis uocatur, à fluuio Gange, apud quem enasci-tur, montem praeterfluente: quod genus ob multam loci,in quo prodit, uliginem, uiribus infirmius est, atque pro-cerius adolescit, plures ferens spicas, ab unica radice co-mosas, vnâque conuolutas, ac grauiter olentes. Monta-num autem odoratius, spica breui ac mutila, odore cy-pero uicino, caeteras habens Syriaci dotes. Est& genusquoddam, cui Sampharitico nomen locus indidit, fruti-ce breui, in magnas se spargens spicas, candidiore inte-rim medio caule, hircorum uires supra modum redolente: quod improbatur. Madefactum uendisolet. quod uitium ex eo deprehenditur, quòd candida sit spica,& equalida, suaque careat lanugine.Adulteratur stibio cum aqua, aut palmeo uino, inspissationis ponderisque causa inspirato. Intueriautem oportet, si lutum radicibus insideat,& incerniculo puluerem excutere, eluendis manibus uti-lem. Vim habent excalsactoriam,& exiccantem. Vrinam mouent: aluum potu sistunt: vuluaeprofluuia, saniemque apposita supprimunt. Nauseae ex aqua frigida auxiliantur,& stomachirosionibus,1nflationi, ieciuori, regio morbo, renum uitijs. Aquae autem incoctae totu ad inses-sum, vuluae informationibus medentur. ad glabras oculorum genas ualent: siquidem eas ad den-siorem pilum reducunt. persusis humore corporibus insparguntur. Miscenturandotis,& in si- 50ctili nouo non picato ad ocularia medicamenta reconduntur, trita in farinam,& cum uino in pa-stillos coacta.Nardi IndicaeNARDVM officinae Nardi spicam appellant. Sed non desunt, qui credant Indicam nardum in Italiam non& Sytiacae aduebi ob regionis distantiam, Syriacam opinantes esse, qua nostro aeuo seplasiarij utuntur: tametsi(ut inquit Dio-sideratio- scorides) in Syria non oriatur, uerum ideo syriac am dici, quòd ea montis parte proueniat, quae flectitur ad Syrios.At cùm inter Indos,& Syrios amplißimae inter ponantur regiones, nempe deserta Arabia, Persis, Carmania, Ge-drosia, Darangia, aliaeque nonnullae, quae ultra quatuor millia milliariorum continent, nesciuerim profectò, quonampacto fieri poßit, ut mons ille ad Gangem positus, altera parte Syriam tam facilè respiciat, ut Nardus ea partepro-ueniens Syriaca dici mereatur. Quo fit, ut quandoque mecum disquirere licuerit, eam potius à Syrastene regione,quae ad Indicum fluuium est, Syrij nomen sibi asciuisse, quàm à Syria. quandoquidem, si Ptolemeus uera refert, mons