Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
26
JPEG-Download
 

And. Matthioli Comm.26quod in caulium cacumine spicas proferat, quemadmodum tradidit Plinius, asserit Ruellius,& contendit Brasauolus,contra Galeni,& Dioscoridis sententiam. Qui Nardum describit plures ferre spicas, non quidem à caulibus, sed abuna tantùm radice prouenientes: non tamen quòd alia radix uiribus praestans spicis ipsis subsit, sed quoniam, cùma plu-res in radice sint spicae, necesse est, ut basi, uel firmamento aliquo consistant, a quo originem trabant, ut in allio olilij radicibus conspicitur. Quod pro explorato confiteri possum, cùm saepenumero Venetijs Nardi spicae cespites ui-derim, tum figura, tum etiam spicarum connexu allium referentes, ut unusquisque pro arbitrio experiri poterit.Dilutiocuius- Verùm enimuero ut probè responsum sit omnibus ferè obiectionibus, dicimus, quòd si fortè reperirentur, qui assere-dam obiectio- rent illas esse proprias Nardi radices, quae capillaceis fibris à spicarum basi oriuntur, ut in allio, caepis, ac bulbaceisomnibus uisitur,& ea propter spicas ijs adnexas non esse Nardi radices, sed per se partes ab his admodum differen-tes, potest eorum obiectio facile dilui Theophrasti testimonio. Siquidem is lib. primo cap. x. de plantarum historia 10apertè declarat, in allio, caepis, bulbis, lilijs, ac alijs eius generis,& per consequens in spica non solùm dici radicesea capillamenta, quae bulbaceis illarum plantarum capitibus subijciuntur, sed etiam id bulbanceum totum, quod terrareconditur. Et ut res ipsa clarior omnibus sit, generali regula expressum uoluit, quòd totum id in quauis planta,quod sub terra obruitur, radix commodißimè dicatur. Proinde uidetur Nardum ipsam inter radices idem memorasseTheophrastus lib. IX. cap. VII. de plantarum historia, his uerbis. Quibus ad unguenta utuntur, haec ferè sunt, ca-sia, cinnamomum, cardamomam, nardus, naerum, balsamum, aspalathus, styrax, iris, narta, costus, panaces, crocum,myrrha, cyperus, iuncus, calamus, sampsuchum, lotus, anethum. Horum alia radices, alia cortices, lia rami, aliaeligna, alia semina, aliae lacrymae, alio flores. Quibus palàm est, non posse Nardum nisi inter radices recenseri, cùmnec corticis, nec ligni, nec rami, nec floris, nec seminis, nec tandem lacrymae speciem prae se ferat. Quod cùm rectesciuisset Galenus tum lib. 1. de antidotis, tum ix. de comp. medic. secundum locos, Nardi spicam radicem esse de-clarauit. Verùm longè ab omni Nardo distat NARDVS ITALICA, quae nostris uulgò uocatur Spigo.NARDVS ITALICA.LAVENDVLA.B. B.S. RJas HochdorffNardi Italicae Cuius etiam generis ea est planta, quam aliqui uulgò appellant Lauanda, alij uerò Lauendula. adeò ut haec foemina,genera,& ui- illa uerò mas in eo genere à quàm plurimis uocitentur. Mas folio constat latiore, longiore, crastiore; robustiore al-bidioreque quàm foemina. Sed utraque planta fruticosa,& rosmarini modo, innumeris referta est folijs: è quorum me-dio iuncei exeunt cauliculi, quadranguli, tenues, dodrantalem longitudinem excedentes: in quorum cacumine flo-res exeunt spicati, colore purpureo, quamuis in foemina dilutiores, patentioresque, odore fragrantes, uerùm usque-adeo acuto, ut nares feriat. Excalfaciunt,& exiccant ambo ordine secundo completo, uel tertio inchoante, uiribusà Nardis omnibus non longè recedentibus. Conferunt omnibus cerebri ægritudinibus à frigido prouenientibus: conuulsis, resolutisque auxiliantur: uentriculum roborant,& iecur ab infarctu liberant: quin& obstrusos lieues iuuant: ute-