And. Matthioli Comm.pro Ieltica nardo plantam quandam incognitam emant arbores scandentem, caule longo reflexoque, cuius folia, quaecolore subflauo constant, adeò densa ac minuta sunt, ut potius muscosam arborum,& lapidum materiam, quàm aliudrepræsentent. At quòd in uestiendis caulis ipsius ramusculis, eos tam densè circundat, ut ferè spicae effigiem præ seferant, pro Celtica nardo ab impostoribus uenditur: sed haec haud amarescit, nec ulla odoris praestantia commenda-tur. Caeterùm ingens legitimae nardi Ielticae prouentus habetur in Stiria Austriae,& Carinthiae contermina, ubi Iu-demburgensia rura suis e montibus quotannis innumeros comportant fasciculos, quibus magnos admodum replentsaccos,& mercatoribus uendunt, qui in Syriam,& Aegyptum mercimonia conuebunt. Siquidem(ut ferunt) Sy-rijs,& Aegyptijs Ieltica nardus maximè expetitur, ut balneis eam imponant, quibus frequenter utuntur. Celti-cam nardum ad me primùm misit Petrus Salicetus clarißimus medicus ex Grazio Stiriae oppido: in cuius plantis&spicae in radicibus,& folia,& flores in caule(ut appicta figura demonstrat) nullo impedimento cernebantur, adeò ut 10a Dioscoridis historia nulla ex parte recederent: nec ulla tamen spica in eius cacumine uidebatur, uti Ruellius&Prasauolus in Indica nasci scripserunt. Quamobrem nobis quoque iam liceat literis memoriaeque mandare, Celticamnardum non modo in Liguria,& Istria prouenire; sed etiam in Stiria, Carinthia, ac etiam alijs fortasse locis. quip-pe superiore anno ego huius nardi nonnullas inueni plantas in quodam Vipaci monte, qui tantùm uiginti millia passuumà Goritia distat. Verùm si eo destituantur medici, commode Indicam supponere poterunt. An uerò Celtica nardussit Saliunca, aut non, de qua Virgilius,& Plinius scripsere, etsi haec inter se nullam habere cognationem pluribuscomprobare possem; cum tamen ea parum, uel nihil rei medicae conferant, silentio inuoluenda duximus. quanquamLeoniceni,& eruditißmus Leonicenus non animaduertens Dioscoridem Aliungiam, non Saliunc am Celticam nardum appellasseFuchsij opi-Plinium accusat. qua in re ipse potius deceptus fuisse uidetur: quemadmodum& Fuchsius, uir alioqui nostrae aeta-tis clarißimus. Is quidem in suo libro de componendis medicamentis, quem ultimo loco auctum edidit, ubi Diathama- 29.ron expedit, Ielticam nardum à Saliunca nihil differre existimat. Plinius tamen locis separatis de utraque, tan-quam herbis inter se differentibus tractauit. Neque eae notis tantùm dissident apud antiquos auctores, sed etiam na-tali solo. Dioscoridi enim Celtica nardus in Liguriae alpibus, atque in Istria prouenit. Plinio uerò Saliunca in Pan-nonia,& Noricis nascitur. Itaque Fuchsius ut Ruellij sententiam secutus, qui Celticam nardum Dioscoridi Saliun-Nardi Celii- cum appellari affirmat, ita mihi& à ueritate defecisse,& unà cum illo errasse creditur. quandoquidem Celticacæ uires exnardus Dioscoridi à λιόυγγια, non σαλιόυνκα uocatur. Neminit Celticae nardi Galenus lib. VII. de simp. med.Galeno.facult. his uerbis. Nardus Celtica iam dictis nardis similis quadantenus in genere facultatis est. Caeterùm ad omnia im-becillior, praeter quàm ad prouocandam urinam. siquidem calidior illis est, sed minus adstringit. Quae planta Graecis νάρδος κελτικὴ, Latinis item Nardus Ieltica: seu Nardum Celtioum appellatur: Italis uerò Nardo Celtico.Νάρδος ὁρεινη.NARDVM MONTANVMCAP. VIII.MONTANVM Nardum, quod ab aliquibus thylacitis,& niris appellatur, in Cilicia,& Syria na-scitur: caule& folijs eryngio similibus, minoribus, minimè tamen spinosis, asperisque. Radicibusbinis nititur, aut pluribus, nigris, odoratis, ceu hastulae regiae, sed longè gracilioribus,+& longè mi-noribus. † Neque caulem, neque fructum, nequeflorem profert. Ad eadem, ad quae Celticum efficax.Nardi montaVIDETVR in hoc capite Dioscorides non parum à se ipso dissentire, quòd scripserit primùm montanam Nar-nae considera dum caule,& folijs esse eryngio similibus: mox prope capitis calcem eam scribat neque caulem, neque feuctum, neqqq: fo-rem proferre. Quapropter existimant tum Ruellius, tum etiam Marcellus id facilè accidisse scriptorum incuria, qui 4°uocum uicinitate decepti καυλοὺς pro κλαθους, uel κΑνας scripserunt. Verùm cum bae dictiones ramos, uilsurculos designent, quae nomina potius arboribus conueniunt, quam herbis, sintque idem rami in arboribus, quod cau-les in herbis; idcirco non uidetur hic locus, ut illi fortasse putant, à mendis uindicatus. Caeterum non crediderim ego,Dioscoridem, qui est hac in facultate facile princeps,& quem antiqua,& secuta aetas tantopere commendat, in tampaucis sui oblitum, adeoque turpiter lapsum fuisse. quinimo nobis relinquitur suspicio, quòd omnino in altera capitis par-te uitium aliquod accesserit, non harum uocum uicinitate, sed potius scriptorum dormitantium negligentia, uel uigi-lantium temeritate. Quo factum est, ut hactenus incertus dubiusque fuerim, an haec planta in Italia proueniat, uelaliunde eò afferatur. Quidam tamen ex his, qui rei herbariae dant operam, ad nos hoc anno stirpem misit, cui binaeinhaerebant radices afphodeli figura, sed longè minores, phu, uel nardum redolentes: adeò ut hac parte montanamNardum pulchrè prae se ferre uiderentur. Sed quoniam folia,& caulis phu potius referebant, quàm eryngium, Iquemadmodum& umbella, cur eam montanam Nardum fuisse comprobem, sanè non habeo: cum planè sciri nonpoßit, an in priori, anin posteriori,an in alia huius capitis parte lateant mendae. Itaque si fortè aliquod ad manus essetmedicamentum, quod Montanum nardum exciperet, supponant audacer pharmacopolae Indicam, uel Celticam. Ta-Bras. opinio metsi in suo de simplicium examineret Brasauolus Ferrariensis Indicae nardi uice montanae plurimum ad nos af-non accepta. ferri è Cilicia; eamque propriè montanam existimat, cuius paßim in officinis est usus. Sed qua ratione ductus nouamhanc protulerit opinionem, ipse certè nescio: Nardus enim montana radices habet asphodelo similes, non utique spi-catas, leues, comosas, quemadmodum ea, qua utimur ex India aduecta. Nisi fortasse Brasauolus uoluerit Indicamnardum ideo montanam appellare, quòd in montibus oriatur. Ita quidem etus sententiam ueram esse putarem, non ta-Nardi mont. men à rei herbariae peritis acceptam iri. Nardimontanae uires scripsit Galenus lib. vIII. simp. med. sic inquiens,uites ex Gal. Nardus Montana, quae& thplacitis,& pyritis nuncupatur, plurima in Cilicia nascitur: sed praedictis debilor est.Nomina.Náρδos ὀρεινὴ Graecis, Nardus montana, siue Nardum montanum Latinis, Nordo montano Italis nominatur.
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
28
JPEG-Download
verfügbare Breiten