Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
43
JPEG-Download
 

In Lib. primum Dioscoridis.bus, quae iecori,& stomacho imponuntur, misceri potest. tum in fomenta quoque uteri quae phlegmones gratia aut ir-ritandis mensibus assumuntur, utiliter admiscetur. Ponatur itaque, habeaturque secundi ordinis eorum, quae excalfa-ciunt,& desiccant: ualentius tamen desiccent, quàm excalfaciant. Inest quoque ei quaedam partium tenuitas, uelutalijs omnibus odoratis. Caeterùm illorum compluribus tenuium partium plurimum, calamo uerò non multum adest.haec Galenus. Quibus facilè patet, Calamum officinis uocatum. legitimum esse nequaquam: maior enim illi inest acri-monia, quàm suo referat Galenus. Eaque propter legitimo calamo odorato nos esse hoc aeuo destitutos fateri non du-bitauerim: id quod etiam aliquibus satis persuasum esse puto. Nam propterea sunt qui libellum secuti de substitutis medicamentis falsò(ut mea quidem fert opinio) Galeno adscriptum, sphagnum, id est, muscum arboreum, calami odo-ratiloco supponendum esse uelint. Quam equidem sententiam ut hactenus probaueram, ita etiam literis mandaueram.10 Nunc autem quoniam illud mihi absurdum uidetur, quòd ea medicamenta inter se commutari debeant, quae contra-riam facultatem sortita sunt, cuiusmodi esse deprehenduntur calamus odoratus& sphagnos; ideo non temerè cogormutare sententiam, atque ab illis desciscere. Sed quid pro calamo odorato rectè substitui posse credamus, alibi, Deci-concedente, explicabimus. Eius nomen Graecum est Κάλαμος ἀρυματιυὸς: Latinum, Calamus odoratus: Ari­ Nomina-bicum, Hasabel, aut Casab aldatira: Italicum, Calamo odorato.BALSAMVM.Báλσαμον.CAP. XVIII.BALSAMVM arbor albae violae, lycij, siue pyracanthae magnitudine conspicitur. Folium ru-tae proximum, longè candidius, perpetuò uirens. In Iudaca solùm quadam valle,& Aegypto nasci-tur: his differens modis, scabritia, proceritate, gracilitate. Quod igitur tenui,& capillacca coma est,20 theristum uocant, quasi demessile: fortassis quoniam ob gracilitatem facile demetatur. Aestiuissub ortu canis ardoribus, arbos vnguibus ferreis inciditur, manatque è plaga succus, quem Opobal-samum uocant: sed tam exiguo stillatu, vt annis singulis, ne plures quidem, quàm seni septenive con-gij cogantur: inibique pondus duplo rependitur argento. Succi probatio est, ut sit recens, ualidi o-doris, syncerus, non ad acorem uergens, dilui facilis, laeuis, adstringens, ac modicè mordens gustu.Seduariè uitiatur, misto ab aliquibus terebinthi, cypri, lentisci, balani unguento: item susino, me-topio, melle, aut Cypria cera liquida. Quod maleficium facilè deprehenditur: nanque merus in la-neam uestem fusus, neque maculam facit, nequesi eluatur, notam relinquit: vitiatus autem inhaeret,& lac instillatus coagulat, quod adulteratus non efficit. Quinetiam syncerus in aqua, aut lacte celer-rimè liquatur, coloreque lactescit: vitiatus uerò olei modo innatat, se conuoluens, aut in stellae mo-30 dum diffundens. Syncerus senescens crassescit, deteriorque redditur. Hallucinantur, qui aqua con-cretum pessum irre,& ad ima sidere arbitrantur: postea dissipatum supernatare. E'ligni genere, quodXylobalsamum uocant, probatur recens, sarmento tenui, suluum, odoratum, quadantenus opobal-samum spirans. Necessarius etiam seminis erumpit usus: quare eligatur flauum, plenum, grande,ponderosum, mondens gustu, seruens in ore, modicè opobalsamum olens. Adulteratur semine hy-perico simili, quod à Petra oppido defertur. Sed coarguitur magnitudine, inanitate, virium ignauia,sapore piperis. Efficacissima uis inest succo,& quàm maximè calfaciens: abstergit quae tenebrasoculorum pupillis offundunt: medetur perfectionibus vuluę cum rosaceo cerato appositus: mensesquoque, secundas,& partus extrahit: horrores illitu discutit: vlcera sordida expurgat,& cruda con-coquit: vrinam potu ciet: aegrè spirantibus prodest: datur in lacte contra aconitum haustum, aut ser-40 pentium ictus. Michelur acopis, malagmatis,&irdotis. In summa praecipua authoritas succo, se-cunda semini, minimaligno. Semen commodè potui datur doloribus lateris, pulmonum uitijs, tussi,ischiadicis, comitalibus, uertiginosis, orthopnoicis, vrinae difficultati, torminibus, ac serpentiummorsibus: ad muliebres suffitus perquàm utile est: vuluam aperit in defessionibus balnearum deco-ctum,& humorem euocat. Lignum easdem habet uires, aliquantò minores. Ex aqua potum crudi-tatibus, torminosis, vulsis, venenatorum ictibus opitulatur: vrinam cit: ad capitis vulnera cum siccaIri conuenit: aquamas ossium extrahit.& ad vnguentorum spissamenta additur.ANTIQVITVS Balsamum(ut Plinius libro XII. cap. XXV. est auctor) in duobustantum hortis, utroque Balsami con-regio, altero ingerum uiginti non amplius, alterò pauciorum uni terrarum Iudae ae concessum erat. Sed postea pro­ sideratio.50 pagata admodum fuit species, cùm Iudae a ipsa simul cum balsamo-Romani potiti sunt. Qui ueluti politic arum pretio-sarumque rerum propagatores, tam dignam, claramque stirpem raram esse non tulerunt. Itaque eam malleolis serendo,atque iterando non secus ac uites in collibus propagantur, latius accreuerunt. Quocirca Iustinus quoque haec de Balsa-mo memoriae prodidit. Opes genti Iudaicae ex uectigalibus opobalsami creuere, quod in his tantum regionibus gigni-tur. Est nanque uallis, quae continuis montibus, uelut muro quodam cincta ad instar castrorum clauditur. Spatium lo-ciducenta millia iugera, nomine Hierico dicitur. In ea ualle sylua est& ubertate,& amoenitate arborum insignis:siquidem palmeto,& opobalsamo distinguitur. quanquam species huius insignis, ac pretiosae arboris plurimùm adau-cta sit. haec Iustinus. Scripsit Balsami historiam etiam Strabo lib. XVI. suae geographiae, ubisic habet. Hiericus estcampus à montana quadam circundatus, quae in theatri speciem ad ipsum declinat. Hoc in loco est palmetum palmisabundans spatio stadiorum centum,& totum irriguum,& habitationibus plenum, ubi& regia est,& Balsami uiri-darium. Quae arbor odorata est,& fruticosa, cytiso,& terebintho persimilis. Eius corticem uulnerantes, succumin uasis suscipiunt tenaci lacti persimilem. Sed alibi etiam, quàm in Iudaea nasci Balsamum eodem libro idem testatur,praeter