Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
48
JPEG-Download
 

And. Matthioli Comm.48tur alio. Quidam praeterea in fontibus quibusdam Ambarum natare scribunt, qui bituminis modo illud eructant. Hu-ius sententiae è recentioribus Graecis inuenio Symeonem Sethi, qui Ambarum describit his uerbis. Ampar, quod&Ambar appellatur, in diuersis locis scaturit. Sunt enim eius fontes ut bituminis,& sulphuris, et rerum similium.Ambari gene Tria Ambari faciunt genera. Praefertur colore fuluum e Selachito Indiae petitum. Aliud subalbidum, quod è sinchriora,& uires.feliciskrabiae oppido aduehitur. Tertium atrum,& caeteris uiribus imbecillius. Excalfacit Ambarum,& siccat: cerebrum,& cor olfactu roborat. Senibus,& natura frigidis opem mirificè præstat. Quare isdem potius, quàm iuuenibus chirothecae Ambaro imbutae concedi deberent. Vino infusum temulentos efficit. Caeterum ex antedictis quaesit Ambari historia ut uerior accipienda, non equidem ausim decernere, quòd nihil adhuc certi atque explorati habeam.Fuchsij opi- Neque etiam libet subscribed sententiae Fuchsij, quanuis uiri exuditißimi: qui in libro de componendis medicamentis,quem ultimo loco auctum edidit, Ambarum nostri usus factitium esse censet, atque legitimum Ambarun, de quo scri-pserunt Mauritani, quodque ipse succini generi adscribit, desiderari. Siquidem non uideo, quibus rationibus, uel aucto-rum testimoniis hanc suam comprobet sententiam. Muscus arboreus ερύον, κύ οπλάγχιον Graecis appellatur:Muscus, Latinis: Axneck, aut Vsnee, Arabibus: Mosco, Italis: Moosz, Germanis. At Moschus odoratus póoχοςNomina.Graecis recentioribus nominatur: Moschus, Latinis: Misch, seu Mesch, Arabibus: Muschip, Italis.AGALLOCHVM.CAP. XXI.Ἀγαλλοχον.ACALLOCHVM lignum est, quod ex India, atque Arabia departatur, thuiae ligno simile, ma-culatum, odoratum, gustu adstringens cum quadam amaritudine: cute uerius quàm cortice uestitur,aliquantulum uersicolore. Manditur, aut decocto os colluitur, commendandi halitus gratia: su-dores arcet toto corpori insparsum: pro thure ad sufficienta substituitur. Radix epota drachmaeunius pondere, humida stomachi uitia,& imbecillitatem, seruoremque mulcet: si lateris, iocinerisuedolor excruciat, si dyfenteriæ, aut tormina infestant, ex aqua bibere prodest.Agallochi con.AGALLOCHVM à Graecis,& Latinis recentioribus, sicuti ab Apbris Lignum aloës appellatur. Optimumsideratio.à Lusitanis è Calecut Indiae emporio ad nos conuehitur. Etsi etiam Venetias hac aetate ex Alexandria Aegypti prae-stantißimum afferatur: siquidem igni accensum suauißimum, ac periucundum spirat odorem. Nec ob id putandum hocillegitimum esse, quòd ἐσιγμένον, id est punctis maculatum non sit: quoniam Oribasius non legit ἔσιημάνοι, sed ἀς μὲνouv ἐνῶδες, id est. Est igitur odoratum&c. Quemadmodum nec id etiam legit Serapio, qui nec punctorum, nec macu-larum meminit: sicuti nec Paulus. Caeterùm non diu est, quòd legitimum importari coepit: nam licet antea, quibusdamnon deesset Agallochum uerum; nihilominus, quòd rarißunum esset, officinae ferè omnes eius loco, ut superius diximus,oleastrum Rhodium suppeditabant: quem falsò existimauit Ruellius aspalathum esse. Nascitur Agallochum(ut Lu-sitani per meridiem in orientem nauigantes testantur) in insula Taprobana, alijsque confinibus locis, cuius integros truncos in Lusitaniam,& Hispaniam ijdem secum attulere, qui non modò incensi, sed manuum tantùm attritu suauiter(utaiunt) redolent. Porrò ubique pretiosum Agallochum est: nam& in locis, ubi nascitur, plurimi penditur. VerùmAgalloc. fabu Agallochum, quod tantopere praestet, hactenus mihi uidere non licuit. Sunt, qui somniantes dixerint, Agallocbi ar-lola opinio. Borem uidisse neminem, cùm terrestri tantù m paradiso proueniat: illudque ferri fabulantur fluminibus, quae(ut sacratestantur monumenta) ex eo manant. Atqui pro comperto habetur(ut paucis innuit Serapio) Gangem Indiae amplißi-mum fluuium quàm plurima secum Agallochi fragmina uebere, quae tamen in ipsum ducuntur aliorum fluminum cursu,qui in eum confluunt. Quippe cùm fluuij transluant loca, ubi Agallochum prouenit, aquarum inundationibus turgen­ 40tes, huius truncos, fragmina, ac ramenta rapiunt unà cum alijs uarij generis lignis,& in Gangem transferunt: quem-admodum in nostris etiam fluminibus saepe ac saepius uisitur. Cuius rei indicium affert illud, quod Venetijs uenditurutpote quod longo aquarum discursu omni ex parte laceratum, exesum, comminutumque spectetur. Quamobrem mi-rum non est, si dum manibus tractatur, id odoris non praestet, quo illud fragrare praedicant ex natali solo in LusitaniaAgallochi hi- aduectum. Eius plura numerantur genera, si Serapioni fides est adhibenda, qui ex Abohanissa Arabo ita transcribitstoria ex Se-Dicunt Agallochum in Arabia nunquam oriri; tametsi quaedam ibi crescat planta neuig uocata, quae quadantenusrap.& Sym.Agallochum refert. Verùm praestantißimum India mittit:& quanuis hoc genere differat(plura enim Indis Agal-lochi sunt genera) id tamen quod uiribus caetera praecellit per excellentiam Indum perculiariter uocant, quemadmo-dum nigra myrobalana, quòd caeteris praestent, Inda pariter appellant. Indum in quadam Indiae insula inuenitur, quaeFimua nominatur. Secretißimum est nigrum, quod uarium ostendat colorem, Succi plenum, sonderosum, duritie com- 50.pactum, crassum, non albitans,& quod accensum aegerrimè flagret. Secundae bonitatis est Mondunum à Mondel In-diae urbe denominatum. Tertium est Seificum, quod non obscurae bonitatis praesumitur, quòd sua praestanti ui, ac grauedine in aqua coniectum, non innatet, sed statim subsidat. porrò ex hoc genere id magis praestat, quod crassum est, Oplurimo humore praegnans. Postremam sedem habet Alcumericum Seifico bonitate cedens: tametſi Alcumeri non longius à Seifi distet, quam itinere triduano. Praestat in Alcumerici genere nigrum nulla albedine uarium, graue, igniumflammis diu resistens, ueruntamen uiribus Seifico infirmius est. Item ex auctoritate Chealfetebeniidem ita scribit. Fe-runt praeterea, quod incolae Agallochum statim ab arbore dissectum integro anno sepeliunt, ut ita terra obrutum mar-cescat cortex, lignumque tantum purum remaneat, adeò ut è ligno nihil erodatur. Ferunt insuper illis in regionibus col-labentes ex Agallochi arboribus ramos, raptos à fluminum mundationibus per circumstantes regiones deferri. hecSerapio. Cui))) subscribit è recentioribus Graecis Symeon Sethi, causam etiam reddens, cur annua sepultura dissectumAgallochum recondatur, cùm inquit. Non aliàs odoratius futurum existimant, nisi prius marcorem aliquem& teredinem