And. Matthioli Comm.54STRIGMENTVM.CAP. XXXI.PÜπος.STRIGMENTA à balneis calfaciunt, molliunt, discutiunt: ad sedis rimas,& condAlomata illinun-tur. Illa uerò, quae ex palaestris puluerem sibi adsciuerunt, in sordis speciem redacta, articulorumnodos imposita adiuuant: ischiadicis in fotus, aut malagmatis locum, calida commodè sufficiuntur.Derasae Gymnasiorum parietibus, simulacrisque sordes, calfaciunt: tubercula, quae aegrè ad coctio-nem producuntur, dissipant: desquamatis,& ulceribus antiquis prosunt.MVLTO quidem artificio ueteres utebantur ad componendum multifariam oleum, ut ex Dioscoride satis su-Olei consideperque constat. Quod tamen hac tempestate à nobis fieri non solet: quanuis fortasse apud Graecos eiusmodi parandi 10ratio.olei consuetudo minimè exoleuerit. Quippe id tantum in communi omnium usu apud nos habetur, quod è maturis oli-uis exprimitur: tametsi quidam, quod& gustatu iucundius,& sanitati conducibilius sibi oleum comparare uelintid ab immaturis oliuis exprimant, quas eo tempore legunt, cùm ipsae iam plenè flauae tantillum subrubescere coepe-Olei usus a- rint. Caeterum non mirum est, si ueteres et illud candidum reddere,& multis parare modis curabant: siquidempud veteres. non modò in ciborum condimentis oleo frequenter utebantur; sed etiam ut agiliores, promptiores, ac expeditoreseuaderent ad obeunda corporis munera, frequentius sibi totum corpus oleo perungebant. Qua de causa& balneasfrequentabant,& thermas. nanque olei contracta sordes, ut corpora saepius perluerentur, maximè expetebat. Obi-bant autem id muneris serui in balneis, qui non modò corpus totum intrantibus abluebant; sed& ipsum quibusdam strigilibus abradebant ad hoc opus aptißimis, quas alij ex auro, nonnulli ex argento; quidam ex ferro, aliqui ex ebenoac etiam ex praeclaris lapidibus sibi comparabant, denique pro nobilitate,& facultate eorum, qui ad balneas conflue- 20bant. Quapropter dum se in ipsis balneis abradere, sudoremque emanantem detergere curabant, olei strigmenta, quose prius perunxerant, in balnei aquam decidebant: quorum hic meminit Dioscorides. Fuit praeterea in magno, ac prae-cipuo usu apud ueteres oleum ad perungendos athletas, qui in theatris palaestrae nudi luctabantur, non solùm ut eorumcorpora agiliora, expeditioraque in certaine redderentur, sed ut etiam ij difficilius sese manibus comprehenderent.Cùm autem ibi puluis ob pedum frequentiorem motum concitaretur, athletae ipsi oleo affatim perundti, illum in se faci-le contrabebant; ac multò magis cum in terram alter alterum consternebat. Quare balinem ingreßi, strigilibusqueabrasi coenosa strigmenta relinquebant, quibus artuum affectibus Dioscorides mederi tradidit. Sed cùm plurini athle-tae oleo copiosè peruncti inter luctandum palaestrae parietibus, ac statuis lapideis sese saepius affricarent, contacta lo-ca olei pinguedinem contrabebant. quo facile fiebat, ut adueniente puluere cienosum quoddam unguem parietibus in-Olei faculta- haeresceret: de quo etiam Dioscorides disseruit. Olei facultates fusius prosecutus est Galenus lib. VI. de simplicium 30tes ex Gal.medicam. facult. sic inquiens. Oleum, quod ex oliuis conficitur, quòd sane proprijßimo nomine oleum appellamus, cu-iusmodi sit temperaturae, superioribus libris definitum est. quippe humectatorium esse,& moderatè calidum ostendi-mus. Eiusmodi est, quod est dulcißimum, fitque potißimum ex oliuis, quas Graeci δρυπετ᾽ς uocant, nos drupas. Caete-rùm quod omotribes,& omphacinum nuncupant, id quantum in se habet adstrictionis, tantum etiam illi inest frigidita-tis. Porrò oleum uetus, quod quidem ex dulci inueterato efficitur,& calidius est,& magis discussorium. Quod ueròex immaturo, id dum reliquum quippiam seruauerit adstrictionis, mistae permanent facultatis: ubi uerò illam prorsumabiecerit, reliquo fit simile. Quinetiam quicunque in praeparando germina inijciunt, ij& ipsi omphacino simile oleum efficiunt. Caeterum rogandum non est, quo pacto sit praeparatum, sed gustandum est potius: ac si praeferat adstrictionisquippiam, eatenus etiam frigidum esse existimandum, ceu illud, quod ab Iberia portatur, quòd Spanum, id est Hisbanicumnominant. Quod si nequaquam gustantibus adstringere appareat, sed adamußim uideatur dulce, id modice esse calidum 40putandum. Porrò si tenue quoque cernatur(tale est, quod purum est, quoque intuenti translucidum uidetur) ac modicumeius latißimè per cutem extensum sibi maneat continuum, celeriterque à cute combibatur, id utique pro optimo ducendum,ac olei uirtute quàm maximè pollere, quale est Sabinum. Porrò quòd oleum lotum maximè expers sit mordacitatis, supra positum est. Caeterùm quo potißimum modo id probißimè laues, in sequenti tradam operae, quod inscribetur demedicaminum compositione, ubi& de Sicyonio,& si quod eius generis praeterea oleum est, agetur. nunc simplicia pro-Oleum sylue sequor, adijciamque& de alijs olei speciebus sermonem. Iam quod ex agresti oliua oleum exprimitur, non simplicenstre.temperaturam obtinet; sed extergit, simulque adstringit.equalidißimum id est ex omni olei genere,& post Istricumquoque: deinceps illis est Hispanum. Pinguißimum est Libycum,& Cilicium: simul autem pingue,& tenue Sabinum.In medio comprehensorum omnium sunt tum id, quod per Cyclades insulas nascitur, tum quod ter Graeciam, AsiamquePorrò oleum pingue aestimatur, iudicaturque uiscositate: tenue uerò si perluceat, si purum sit, si plurimum à minima 50eius portione inungatur, si facilè à cute combibatur. Ex dictis cognoscere iam liceat& de aliis olei generibus, quaeaequiuocè ipsis dicuntur unguentis, puta rosaceo, melino liliaceo& quaecunque id genus floribus, fructibus, germini-bus, folijs in oleo maceratis conficiuntur. Horum quodque ubi unà cum aromatibus praeparantur, unguentum efficitur.Pro cuiusque iniectorum natura oleum uariari contingit. Ex ijs ergo, quae in toto hoc opere de quodue iniiciendorumgeneratim disces, sigillatim quoque confectum ex ijsdem oleum cognoscere dabitur. Quod Graeci ἐλυιοι, Latini O-Nomina.leum dicunt. id Arabibus Cait, seu Zait nominatur: Italis, Olio: Germanis, Oel: Hispanis, Azeyte: Gallis, Huyle.E'Λκιόμελι.ELAEOMELI.CAP. XXXII.IN VALMVRIS Syriae, quod elaeomeli uocant, ex quodam caudice manat, oleum melle cras-sius, sapore dulci. Bilem, cruditatesque detrahit, sextario cum una aquae hemina dato. Sed qui sum-
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
54
JPEG-Download
verfügbare Breiten