Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
56
JPEG-Download
 

56And. Matthioli Comm.tusis amygdalis non deliberatis, oleum inde confectum corticum uires asseruat. Proinde& constipat,& exasperat,&scabritiem inducit. id quod etiam adauget ignis uiolentia, dum in lebetibus amygdalae torrentur. Hoc itaque diligenteranimaduertens optimus Mesues Anygdalini faciundi rationem prodidit, ut uidelicet, cùm purgatae, contusaeque essentamygdalae, calore quodam suaui, ac lento leniter calefierent, sicut diximus, non autem carbonibus ardentibus, quem-Amygdalini admodum hodie ij faciunt myropolae, qui etiam alia pleraque confundunt. Anyodalinum igitur, si rectè, probeque com-uires.ficiatur, mirificè lenit. quare potum ad librae dimidium aluum leniter deijcit: asperae arteriae, pulmonis, ac pectorisscabritias tollit: duritias omnes emollit:& compaginum,& membrorum omnium siccitates humectat. quocirca he-cticis plurimùm conducit. Contra uuluarum dolores illitum& potum facilè praestat: sicuti uesicae cruciatibus est ef-ficax, si argente a fistula coniectum impulsorio instrumento inijciatur. Quod autem ex amaris anygdalis exprimitur.dulci in omnibus efficacius habetur. Idcirco in prouocandis lapillis, conciliandisque uiscerum cruciatibus à flatu cras-siore genitis, dulci longè praestantius reperitur. Nimirum& obstructiones aperit,& interaneorum tineas euecat.Bαλανινον ἔλαιον. BALANINVM OLEVM.CAP. XXXV.SIMILI modo fit Balaninum oleum. Quod repurgat maculas, lentigines, varos,& cicatricesnigras: aluum soluit, stomacho aduersatur: contra aurium dolorem, sonos,& tinnitus auxilio est, cumanserino adipe instillatum. Similis sesaminum ex sesamo conficiendi ratio. Fitztiam è nuceiu-glande oleum, quod caryinum uocant. Eandem uim habet, quam balaninum.Balanini con-OLEVM unguentariae glandis, quod Balaninum uocant, à pharmacopolis,& unguentarijs oleum de Benap-sideratio.pellatur: quoniam myrobalanum, quod Latini unguentariam nucem dicunt, ex qua hoc conficitur oleum, Mauritani 24Balanini facul. Ben appellant, ut latius libro quarto disseremus. Consimili modo id Mesues fieri tradit. Et(ut idem etiam est auctor)abstergit, mundat,& obstructiones aperit. Illitum strumas dissoluit, durosque tumores. Frigidis tum iocineris, tumlienis affectibus opem mirificè praestat. facit& ad frigidas neruorum conuulsiones,& compaginum cruciatus. Sedillud sibi peculiariter adsiuit; quòd etiam si diu ueterascat, haud quaquam rancidum euadit. Ideoque unguentarijs ex-petitur ad suauißima odoramenta excipienda; praesertim cùm moscho,& ambaro chirothecas illinunt. quo fit, ut nul-lo temporis tracturancorem unquam respiant, ut facilè eueniret, si alio quouis oleo eo in opere uterentur. Quam-obrem mirari non licet, si ueteres fructum, à quo elucitur hoc oleum, glandem unguentariam nominauerint. Sesa-Sesaminũ,& minum uerò(ut Mesues inquit) amydalini modo exprimitur. Quippe sesami repurgatum semen primò cõtunditur,eius uires.deinde eodem artificio calef actum praelo supponitur, tandiuque premitur, quousque oleum reddat. Id(ut idem testaturpingue ministrat alimentum: semen adauget, asperitates quascunque lenit, sed praecipué gulae: uocem expedit,& du- 3ra apostemata mollit. Adijcitur Sesaminum plerisque unguentorum compositionibus, quorum in officinis est usus. Ve-Oleum è nuci rùm quod è iuglandibus nucibus elicitur, nullius in medicina usus esse reperio, etsi lucernis,& lampadibus, qui parsi-bus. luglandi- moniae student, id maximopere expetant. quippe ignis funiculo non tam citò consumitur, quàm id, quod ex olinis pr-ratur. Præfertur etiam piétoribus eo, quod e lini semine exprimitur. siquidem hoc cerussae admistum tractu tempo-ris colorem immutat, illud uerò incorruptum perpetuò asseruat.Yοτημηνον ἔλλον. ἈYOSCYAMINVM OLEVM. CAP. XXXVI.HYOSCYAMINVM sic fit. Semen candidum, recens, ac siccum tunditur,& calida aspergituraqua, ut in amygdalino diximus: dumque insolatur, siccatae, quae sub manu sunt, partes cum reli-qua massa permisceantur: hoc autem fieri oportet, dum nigrescat,& grauiter oleat: mox pressum, 4atque excolatum reconditur. Ad aurium dolores efficax est: pessis miscetur, ad emolliendum utile.Mit& è grano gnidio purgato,& tuso. Vis ei aluum soluere potu. Non secus cnicinum oleumtemperatur. cui facultas eadem est, quae facto è gnidio grano, verùm inualidior. Rhaphaninumè rhaphani semine fieri solet, caeterorum more. Phthiriases mala ualitudine contractas tollit: sca-britias cutis in facie emendat. Ad obsonia utuntur Aegyptij. Melanthinum idem, quod rhaphani-num potest, eodemque modo paratur. Tritum sinapis semen,& calida aqua madefactum, adiectopostea oleo exprimitur. Id ad diuturnos dolores efficax est: transfert humores, qui in aliqua parteconcreuerunt.Hyoscyami-TAMETSI perpauci reperiantur medici, qui Hyoscyaminum oleum nouerint, ne dum in usum receperint un-ni uires. quam; ego tamen idipsum pluries confeci. Siquidem ad tollendos omne genus dolores, ubi caetera praesidia non iuue-rint, efficacißimum est medicamentum, praesertimque instammationibus pudendorum utriusque sexus. Item acutißimisaurium d lesoribus medetur cum castoreo, uel croco instillatum. Prohibet praeterea gonorrhoeam, rembus& testibusillitum. Mensium exuberantiam cohibet,& albicantia uteri profluuia, tum pubi& lumbis perunctum, tum peßis in-fusum. Nammis à partu inflammatis utiliter illinitur. Dentium dolores mirificè mulcet, si tepidum in ore continua-tur. Pilorum exortum admodum retardat, alijs quibusdam additis, ita ut euuuisi pili inte pro anno non renascantur, siHyoscyam. eodem depilata loca saepius peruugantur. At ipse in eo faciundo Dioscoridem minimè secutus sunt, sed aliam parandiparandi ratio- rationem adinueni quae haec est. Sumito nouum, siccumque hyoscyami semen, tundito deinde, ponitoque in stameo, uel uitreo uase, ardenti aqua, quae è uino fit, parumper prius affusum. His factis ponito uas in calentis aquae balneo die, ac-Gnidinum,nocte, demum adhuc feruens sacculis imponito,& praelo subijcito, sicque oleum habeto. Quod autem è grano Gui-dio, quod rustici Ananienses montanum piper appellant, paratur, receßit hoc aeuo à medicorum usu, eo quòd in deijcien-da aluo