Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
58
JPEG-Download
 

And. Matthioli CommLAVRINI conficiendi rationem aliter à Mesue institutam legimus, sed tamen ab hac parum recedentemLaurini con-Ideoque quòd id parum, uel nihil referat, rem ipsam silentio praeter eundam duximus: præsertimque quod non me latet,sideratio.Laurinum, cuius est usus in officinis, a seplasiarijs nequaquam fieri, sed aliis confectum emi, qui lecta magna lauriLaurini uires baccarum quantitate ipsum eliciendi artem exercent. Mesues praeter facultates à Dioscoride traditas, id summé lau-dauit& ad iocineris dolores,& ad hemicraniam, quae frigidis contrahitur succis. Quin& ad uentriculi dolore, co-ex Mesue.li, uuluae,& lienis efficax esse tradidit.CAP. XXXIX.Σχίνινον ἔλλον. LENTISCINVM OLEVM.SIMILIS Lentiscini ratio. Nam è maturo fructu temperatur, factis prius spissamentis, ut inlaurino diximus. Hoc scabiem iumentorum, canumque sanat: utilissimum pessis, acopis,& le- 1cprarum medicamentis: sudores cohibet. Nec secus Terebinthinum fieri solet: quod't refrigerat,& astringit.LENTISCINVM pluribus in locis Hetruriae conficitur, sed præsertim in agro nostro Senensi, Ilua,&Lentiscini parrandi ratio,& Gilio Tyrrheni insulis, non longè à continenti nostra distantibus. Fit autem ab incolis hoc modo. Racemosas lenti-scribaccas assumunt,& à putaminibus cunctis expurgant, permittuntque aliquot diebus simul flancescere: deinde ma-gnum in ahenum collocant, affusa aqua:& igni tandiu feruent, donec baccae dehiscant: demum eas extrahuit,&saccis includunt, praeloque subijciunt, expressumque asseruant oleum. Quod& quibusdam Adriatici insulis hac simili-ter ratione confici audio, absque alterius cuiusuis olei adminiculo: siquidem fructus is per se oleisatis emittit. Incolae(ut experimento comprobatum affirmant) ad acuendam oculorum aciem, caliginesque delendas, illud cibis commi-scent. At ego eo saepius usus sum magno sanè iuuamento in dysentericis, non quidem potu exhibito, sed clysteribusinfuso. Lentiscinum summis laudibus extulit Galenus lib. v. de compos. medic. secundum locos, ad gingiuarum,& lin-Terebinthini guae informationes, si os eo colluatur. Quod autem fit è fructibus terebinchi, quos Mauritani grana uirida nun-consideratio, cupant, non fit in Italia, neque ad nos(quod equidem sciam) aliunde conuehitur: proinde non uenit in usum. Hoc tamen& uires.(ut Mesues inquit) uulner a Ionsolidat. Medetur item conuulsis, opisthotonicis, neruorumque duritijs,& creberrimècataplasmatis admiscetur.+ In his uerbis mendum subesse putamus, ut etiam doctißimè adnotauit Manardus Ferrariensis lib. VIII. epist. pri-ma. Aliàs siquidem sibi ipsi repugnasset Dioscorides, cùm scripserit in Terebinthi mentione eius fructus excalface-re; hic uerò dicatur, oleo ex eisdem parato inesse refrigerandi facultatem. Huic deprauatae lectioni illud quoque re-fragatur, quòd sint nobis Graeci Dioscoridis codices, in quibus uerba illa de Terebinthini olei facultatibus non legun-tur, sed de eius tantùm conficiendi ratione mentio habetur.MASTICHINVM OLEVM.Μασιχινον ἔλαιον.CAP. XI.MASTICHINVM è trita fit mastiche. Quod contra omnia uuluae mala efficax est: medio-criter calfacit, astringit,& emollit. Aduersus prominentes stomachi duritias, coeliacorum, dysen-tericorumque cruciatus utile: faciem emaculat,& colorem nitidum facit. optimum in Chio insulacomponitur.MASTICHINI parandi rationem, sanè quàm paucis Dioscorides perstrinxit. quippe è trita tantùm MasticheSeplasiariorum fieri tradidit, nulla alia explicata conficiendi ratione. Seplasiarij autem nonnulli prorsus obliti, scripsisse Mesuem 44.lapsus.in balneo calentis aquae Mastichinum confici debere, communi oleo, albo uino permisto: mastichen admiscent,& aereouase carbonum igni admouent, ibique tanto tempore efferuescere sinunt, quoad uinum prorsus exiliat, ac inde usui as-seruant. At ipse uitreis organis è purißimo tantùm mastiche illud saepius confeci.Μυρων νύνβεGις. VINGVENTORVM COMPOSITIO.CAP. XLL.DE RATIONE vnguentorum consequenter tractandum existimauimus: quandoquidem ea in nô-nullis corporum uitijs, aut medicamentis mista, aut corporis perfusa, aut naribus obiecta, plurimùmprofunt. in quorum probationibus consulere nares oportet, an ea oleant, ex quibus temperantur.Optimum huiuscemodi iudicium, quod tamen in quibusdam planè obseruari non potest, propterea, quae admiscentur, odore caeteris praeualentia: ut in amaracino,& crocino, telino, et plerisque alijs, 50quae crebra circa haec meditatione experiri conueniet.Pödwov.ROSACEVM.CAP. XLII.ROSACEVM sic fit, Iunci odorati quinque libras& bessem tundito,& subactas aqua in vigin-ti olei libris,& quincunce subinde mouendo, coquito: dumque percolaueris, in oleilibras uiginti,& quincuncem, adijcito rosas non madefactas numero mille,& manibus melle perunctis identidemmoueto, interdiu premens, sinito nocte tota macerari, postea exprimito:& ubi incrementum pes-sum ierit, mutato uase, in craterem melle illitum recondito. Caeterùm rosas, quae antea pressae fue-runt, in labellum demittito,& affusis octo libris& quadrante spissati olei, iterum premito, eritquesecundarium oleum. Quòd si tertias usque, quartasue perfusiones infundens exprimere uoles, se-cundarium