Iesemin vndedictum.Iesemini ui-res ex Serap.Ioannis de Vi-go lapsus.
Myrthae consideratio.
66
And. Matthioli Comm.damus, gelsiminum Dioscoridi caeterisque ueteribus incognitum fuisGELSIMINVM.se. Caeterùm cur Arabes stirpem hanc IESEMIN appella-uerint, causa facilè aßignari potest: quòd cùm gelsimini flores o-doratos, albicantesque albae uiolae modo conspicerent, Graecos bar-baricè imitari uolentes, ipsi uiolae nomen indidere, quod est Iese-min: tametsi uernacula eorum lingua Zambach, siue Sambach uo-citetur. Id autem sicut odore fragrat, ita& uiribus pollet: si-quidem Serapionis testimonio, excalfacit ordine secundo, humo-res discutit, pituitae lentitiam senibus frigidis digerit, cruciatibusqueex pituitae lentore prouenientibus mirificè prodest. Flores tam re-centes, quàm sicci, lentigines,& impetigines in facie abstergunt.Paratur ex ijs etiam oleum Zambachinum appellatum, quod frigi-dis affectibus non obscurum affert auxilium. Hoc unguentarij cumamygdalino oleo parant, hominum barbis odoris gratia perfun-dendum: quod tamen temperie calidis caput adeò excalfacit, utquandoque è naribus sanguinem eluciat. Hallucinantur, qui falstquocabuli similitudine Sambacinum,& Sambucinum idem esse exi-stimant. Inter quos errore implicatur Ioannes de Vigo chirur-gicus nostri temporis non obscurus capite de Sambuco in suo par-uo de simplicium libello. Non diu est, quòd Ieseminum, siue(ut 20nos) Gelsiminum in Italiam allatum est: quanuis nunc ubique hortiopere topiario tum albis, tum luteis, tum etiam caeruleis gelsimi-nis ornentur.Σμύρυα. MYVRHA.CAP. IXVII.MY«RHA lacryma est arboris, quae in Arabia gigni-tur, Aegyptiae spinae non dissimilis: è cuius vulnere defluitlacryma in subiectas tegetes: alia circum caudicem concrescit. Dicitur ex his aliqua pediasimos praepinguis, qua ex 30pressa, stacte emittitur. Alia gabirea pinguissima, laeto&pingui solo nascens: ea copiosam sudat stacten. Omnium prima est, quae Troglodytica appellatur,accepto cognomine à loco, in quo prouenit, splendens, subuiridis, ac mordens. Quinetiam legitur te-nuis quaedam, quae à Troglodytica secunda est, bdellij modo mollis, verùm odore grauiuscula, apricisnascens. Alia caucalis cognominatur praeter modum exoleta, nigra,& retorrida. Omnium deterrima,quae ergasima dicitur, pingui carens, cano situ obducta, acris, ad gummi imaginem uergens,& uiri-bus eius proxima. Improbatur aminnea cognomine. Ex ijs pastilli fiunt, sed è pinguibus pingues,&odorati: è siccioribus haudquaquam pingues,& inodorati. Minus odore pollet, quae oleum non ad-misit, cum in pastillos digerebatur. Adulteratur macerato gummi aqua, in qua myrrha maduerit. Eli-genda est recens, fragilis, leuis, undique concolor, quae confracta uenas vnguium modo candidas& 40laeues ostendat, minutis glebis, amara, acris, odorata, calfaciens. superuacua,& inutilis est ponderosa,C Re-ciolis picei. Calfacit, cohibet, soporem gignit, glutinat, siccat, astringit, vuluam emollit,& prae-clusam aperit: menses& partus celeriter extrahit cum absinthio, lupinorum cremore, uel succo rutaeadmota: tuberculo fabae deuoratur in uetere tussi, orthopnoea, in laterum pectorisque doloribus, inalui profluuio,&dine pota cum pipere,& aqua: subdita linguae liquataque, scabritiem arteriae expolit: obtusam vocenexpedit, uentris tineas enecat, contra grauem oris halitum manditur,& aduersus alarum taedia cum li-quido alumine illinitur: gingiuas,& dentes stabilit colluto cum uino,& oleo ore: uulnera capitis illi-tu glutinat: medetur fractis auribus, ac ossibus nudatis, peruncta cum cochleae carnibus: item punu-lentis auribus, inflammatisque cum meconio, castorio,& glaucio: ad uaros autem cum cassia,& mel- 5.le illinitur: impetigines ex aceto purgat: defluentes capillos cum ladano,& vino myrteo illita, fir-mat: diuturnas destilliones lenit,+ illitis penna naribus: oculorum ulcera complet, alburgines tol-lit, caliginem discutit, scabritiem laeuigat. Tit è myrrha, perinde atque thure, fuligo:& ut postea o-stendemus, ad eadem conueniens. Boeotica my rha dissecta radix est arboris cuiusdam in Beotianascentis. Melior est, quae myrrham odoris suauitate repraesentat. Vis ei calfactoria inest, emollit, di-scutitque: sufficientis commodissimè inseritur.MVRHA, quae ex Alexandria Aegypti hac aetate ad nos affertur, admodum sanè ab ea differt, quam interpraestantißimas Myrrhae species recensuit Dioscorides. Quippe uniuersa ferè myrrha, quae in officinarum usu habe-tur, ijs omnibus qualitatibus. ac notis destituitur quibus optima commendatur. Namque ea(ut uidere est) minimè uire-scit, pinguis non est, non odorata, non undique concoler, nec confracta uenas unguium figura leues intus ostendit, necsapore