In Lib. primum Dioscoridis.gni uidentur. Caeterum thus(ut Galenus scribit lib. IIII. de comp. medicament. per genera) concoquit,& pus mo-met intemperatis corporibus, nam in humidis sarcolicum est. Praeterea cùm dixerit Dioscorides, thus in secunda Auicen lapsus.ualetudine haustum, insaniam facere,& largius cum uino sumptum interficere, hinc Auicennam errasse crediderim,qui et deprauatis sensibus,& abolitae memoriae thus opem præstare tradit. Porrò credidere nonnulli thuris Man- Mana thur is.nam apud Graecos esse, quam nostra aetate è caelo collapsan super arborum frondes colligimus, quanque tanquam om-ni ex parte innocuum medicamentum,& utero gerentibus mulieribus,& pueris,& delicatis deijciendae alui gratiapropinamus. Verùm res quidem aliter se habet: nanque Plinius,& alij complures produnt, Mannam thuris esse mi-cas eius concussu elisas, quod dum conuehitur, euenit. Quod etiam testatus est Galenus lib. 1111. de compositione me-dic. secundum locos. Sed quoniam thuris Manna mibi redegit in mentem Mannam hanc purgatoriam caelitus demis-10 sam. ut plenius legentibus satisfiat, cùm huius nusquam meminerit Dioscorides, de ea tradam, quae ex Arabum monu-mentis de prompsi, quaeque ipse etiam in Calabria uidi, ubi laudatißima colligitur. Est igitur MANNA quidam ros, Manna caele-stis historia,siue liquor suauis, qui ex aëre ueniens sublucanis temporibus, arborum ramis,& frondibus, herbis, lapidibus,& solc& genera.interdum inuenitur haerere: qui breui temporis curriculo coalescens, grumosus in gummi morem efficitur. Huius duotantùm genera ipse in Italia uidi, quorum alterum ab orientali plaga, alterum uerò à Calabris defertur. Eius, quodex oriente petitur, duplex habetur species; praestantißima altera, quam Mastichinam appellant, nomine à granorummastiches similitudine sumpto: infirma uerò,& uilis altera, quae Bōbycina nuncupatur. quippe quae nil aliud est, quanaut euanida,& senio exhaufta Mastichina, aut saccaro, alijsque imposturis adulterata. Calabriensis plurimi penditur,Käännequaestirpum frondibus insidens colligitur, proinde foliorum Nanna cognominata, minutis granulis constans, translu-cida, grauis, mastiches granulis similis, candida, gustudulcis atque suauis. Secundas partes sibi adsciscit, quae ramis20 insidet: tertias uerò, quae lapidibus,& solo inhaeret: nimirum hae granulis constant craßioribus, et colore longè mi-nus syncero. Ex ea, quae nocte peracta e caelo ceciderat, Cossentiae, qua est Calabriae ciuitas, mihi facta fuit copia su-per fraxineis frondibus, quae iulapij perfectè cocti guttas prorsus referebat. Accepi inibi ab incolis, quòd haec manelegitur, priusquàm sol exortus admodum excalfaciat: nanque postea sole liquefacta, absortaque facilè euanescit. Qua-propter plerique, ubi in magna deciderit copia, summo mane arborum ramos praescindunt,& in opacis collocant, uhiconcretam maiori commodo legunt. Hinc uerò fit, ut nesciuerim ego, qua ratione ductus Fuchsius uir eruditißi-Fuchsij opi-mus scripserit libro de componendis medicamentis, quem nuper auctum edidit, Mannam(ut suis uerbis ut ar) Cala-nio.brinam grano constare grandiori, floccorum lanae& bombycis referente effigiem, candidiori& ob id alio nomineeijs teBombycinam uocari: quin& hanc uiliori pretio uendi. Atqui cùm is à nobis planè dissentiat in Mannae, quae ex Ca-labria aduehitur, historia, ratus gnarusque hanc, quam paulò antè reddidi, ueram esse, non plura adijciam: sed relin-Geenstet30 quam in hoc fore iudicium eorum(sint uel medici, uel pharmacopoei, vel mercatores) qui Mannae illius naturam re-ctius norunt, atque eam satis exploratam habent. duo Nannae genera etiamnum à Mauritanis diuersis capitibus prodita reperio: quorum alterum Nannam, alterum uerò Tereniabin appellant. Tamen non aliam inter ea specierum Mannae Ara-differentiam esse constat, quàm quòd alia liquescens, melli similis, alia in grumos concreta uideatur: quae profectò hum-illa est, quae ad nos aduehitur. Quam uerò ij Tereniabin uocant, Serapionis testimonio& ipsam esse Mannam mani-feste ostenditur. Manque Abicis auctoritate, Tereniabin, inquit, febrium ardentium informationes mulcet, sitimextinguit, aluum mediocriter emollit, pectori,& tußi opem praestat, nec aliud est, quàm Manna. Testatur Brasa-uolus Ferrariensis, Nicolaum quendam Ferrariae(ut arbitror) pharmae opolam emisse à quodam Nauritano uas ple- Brafauoli la-num cuiusdam Manuae melli similis, quae in medicamentis non satis laudari potuit. Hanc equidem ex eo genere fuisse plus.existimauerim, quod Mauritani Tereniabin nominant: etsi Brasauolus ipse contrarium senserit, cùm uelit, Terenia-40 bin Mauritanorum eam esse Mannam, qua communiter utimur: eorundem uerò Mannam esso huiusce liquidae speciem.Quae tamen sententia Arabum scriptis prorsus refragatur. quandoquidem ipse inuenerim apud Serapionem, quòdTereniabin quidam ros est è caelo cadens melligrumoso similis,& quòd aliter mel roscidum appellatur. Auicenna uero de Manna agens, inquit, eam gummi modo concrescere: à quo Mesuem nihil dissentire comperio. Credidit Auer-roes,& post eum alij quàm plurimi, Mannam ueteribus, praesertim Galeno, incognitam fuisse. Quibus illud recla- Mannae histonut, quod ipse Galenus scriptis tradidit libro 111. de alimentorum facultatibus, capite de melle, sic dicens. Memini ria ex Galenaliquando cum aestate super arborum, ac fruticum herbarumque folia mel quàm plurimum fuisset repertum, agrico- Pli-&Theop-las uelut ludentes cecinisse, Iupiter melle pluit. Praecesserat autem nox, ut per aestatem, satis frigida(nam tumtempus anni aestiuum erat) pridieque calida,& sicca fuerat aëris temperies. Atqui peritis naturae interpretibus,halitus è terra,& aquis prodeuntes, solis calore exactè attenuati ac cocti, à frigore secutae noctis in unumso coacti, ac densati fuisse uidebantur: sed opud nos rarò id accidit: in monte autem Libano quotannis persaepe. Ita-que coria super terram extendentes,& arbores excutientes, quod ab eis defluit, excipiunt,& ollas, ac fictiliamelle implent, uocantque id roscidum mel,& aërium. Haec Galenus de Manna memoriae prodidit. Ex quibus eo-rum error deprehenditur, qui putant hanc ei fuisse incognitam. Existimandum igitur est, quòd hinc Arabes suumdeduxerint Tereniabin; praesertimque cùm scribat Serapio, hoc ab eis mel aërium appellari. Huius etiam meminit.Plinius libro undecimo capite duodecimo his uerbis. Venit mel hoc ex aëre,& maximè fiderum exortu, praeci-pueque ipso sirio explendente fit, nec omnino prius uergiliarum exortu sublueanis temporibus. Itaque cum pri-ma aurora, folia arborummelle roscida inueniuntur. At si qui matutino sub dio fuere, unctas liquore uestes, ca-pillumque concretum sentiunt. Siue ille est caeli sudor, siue quaedam siderum saliua, siua purgantis se aëris suc-cus, utinam esset& purus, ac liquidus,& suae naturae, qualis defluit primò. hactenus Plinius. Sed tam antiquaManna res est, ut ante Galenum,& Plinium, eius etiam meminerit Theophrastus Hesiodi auctoritate, libroIII. capite nono de plantarum historia, his uerbis. Sin autem auctore Hesiodo, mella, apesque quercus ferat, magisg quoque
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
73
JPEG-Download
verfügbare Breiten