Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
85
JPEG-Download
 

In Lib. primum Dioscoridis.haberi scriptum reliquerit. Quos tamen melius erat sic conciliasse, quòd quamuis asserat Plinius, siccas resinas èpinu,& picea colligi; non propterea obstat, quominus ferant pariter huiuscemodi arbores& liquidas,& siccassinae. Quandoquidem in Tridentino tractu pluribus uarijsque locis, è piu, piceaque antea longo tempore caesis,lisque ardore aestuantibus liquidas resinas exudare comperimus larignae non absimiles. Quod etiam saepe euenitin asseribus ex hisce arboribus paratis,& in tignis, uel trabibus, quae aedificijs coaptantur. Verùm enimuero malim di-cere Plinium errasse, quòd liquidarum generi lentiscinam adscribat, quae est nostra mastiche, caeteris profectò durior.Adhaec scire etiam conuenit, quod quae in officinis Colophonia, Hispanica, Graecaque dicitur, illius species est, quam co- Colophoniquere Dioscorides edocuit. Constat haec coloribus diuersis, utpote crystallina, hyacinthina, saturatoque colore, pro re- consid.sinarum ex quibus conficitur, uarietate. quippe(ut Dioscorides ait) alia candida est, alia olei, alio mellis colore, qua-lo lis est larigna. Quae uerò à Colophone loniae urbe sibi cognomentum comparauit, est(ut refert Plinius lib. xiiii.cap.xx.) praeter caeteras fulua: neque alia de causa uocatur& Hispanica,& Graeca, nisi quòd ex ijsdem etiam re-gionibus aduehatur. Attamen animaduertendum est aliam ab hac, quae neque fricta, neque excocta est, haberi Colopho-niam: siquidem scribit Dioscorides quòd pinea, piceaque liquida, ac pinguis resina ex Colophone afferebatur: ob idqueColophonia per excellentiam uocabatur. Quod item testatur Galenus lib. VII. de compos. med. per genera, cùm in-quit. Quoniam uerò piceam resinam& frictam,& colophoniam appellare consueuerunt, sciendum uenit, aliam quan-dam esse colophoniam Chiae mastichae persimilem, molliens aliquid habens, quemadmodum illa,& thus. Et libro 11.eiusdem. Est, inquit, inter liquidas etiam colophonia thuris redolens, quae nonnullis sola uocatur colophonia, odoratusuauitatem quandam referens, ut abietina,& calore sicut illa mediocri praedita. nascitur admodum modica, atque obid pretiosa est. Porro si quispiam diceret, non cognoniße Plinium, neque Dioscoridem, liquidam abiegnam, quam ali-20 qui lacrymam, nonnulli uerò abietis oleum nuncupant, eum ne tantillum quidem à ueritate desciscere putauerim: si-quidem hi de liquida abiegna(quod legerim) nihil memoriae prodiderunt. Terebinthi,& resinarum meminit Ga- Terebin hi uilenus lib. VII. de simplic. medicam. facultate, ubi ita scriptum reliquit. Terebinthi tum cortex, tum folia, tum fru- res ex Gal.ctus adstrictorium quiddam obtinent: sed& secundo ordine excalfaciunt. Itaque quòd etiam desiccent, manifestumest: recentes quidem etiamnum, humidique modicè; sicci uerò, ordine secundo. Caeterùm fructus aridus propinquusest etiam tertio ordini desiccantium: est enim adeò calidus, ut mandentibus protinus eius caliditas percipiatur. Itaqueetiam urinam prouocat, et lienibus prodest. Paulò superius de resinis disserens, sic inquit. Resinae omnes desic- Resinarum ui-cant, et excalfaciunt. Caeterum inter se discrepant, quòd plus, ac minus habeant in gustu quidem acrimoniae, in fa- res ex Gal.cultate uerò caliditatis: tum quòd aliae plus, aliae minus sortitae sunt partium tenuitatis: praeterea quõd nonnullae ad-strictionis sunt participes, aliae nequaquam. Primas meruit omnium non iniuria lentiscina: eam uocant mastichen.30 Nam praeterquam quòd paucula ei adest adstrictio, adeò ut stomachi uentrisque& iecoris imbecillitatibus,& phleg-monis conueniat, insuper illi inest mordacitate uacans desiccatio: minimùm enim acris est,& maximè tenuium par-tium. Inter alias praefertur ter ebinthina, manifestam quidem, non tamen similiter atque mastiche, adstrictionem pos-sidens. Ceterum adiunctam habet amaritudinem quandam, per quam magis etiam, quàm mastiche digerit. Ob ean-dem qualitatem inest& abstersio, tanta quidem, ut& psoras sanct. quinetiam quae in profundo resident, caeterisresinis magis attrahit, nimirum cum illis maiorem habeat partium tenuitatem. Attamen picea,& hac etiam magisstrobilina acriores quidem ea sunt, sed non magis tamen digerunt, neque attrahunt. Mediae inter has sunt pinea,&abietina, acriores quidem quam terebinthina, minus tamen, quàm aut picea, aut strobilina. Habet porrò etiam e-molliens quiddam terebinthina: secundum locum habet in emolliendo lentiscina, sicut& cyparißina acrimoniae. Etlib. 111. de compositione medicamentorum per genera inquit. Etenim cera ad liquiditatem multo pingui indiget: at40 resinae, quae quidem aridae prorsus sunt, modico: liquidae& siccam quandam substantiam ad emplastri craßitudinemassumere postulant. In ceris igitur non magna humiditatis, ac siccitatis differentia est: in resinis, sicut etiam in picisgenere contrà, aridae ab humidis permultum differunt. Omnium ergo resinarum siccißima est, quam nonnulli frictam,alij colophoniam appellant. Huic succedit, quae ex fictilibus impura, nec fixa sumitur, quam si purges, in frictammutabitur. His ambabus siccior est, quae dicitur pityinon physema, ac si dicas pinea germinatio. Hanc sanè, ceu squa-lidam in praesentis emplastri compositionem non esse idoneam ratus, abieci; usus autem sumfricta,& liquidis. Iamquerò ex his quoque nonnullae diutius liquidae permanent, quemadmodum terebinthina, aliae citò inarescunt, sicut stro-bilina: media utriusque est abietina. Quinetiam facultate calidior est quidem strobilina, mox uerò abietins, deinde te-rebinthina: cupreßi resinam miscere non ausus sum. ut quae nonnihil adstringeret. Putabit forsan aliquis nobiscumdissentire Dioscoridem Anazarbeum in sermone de resinit haec uerba scribentem, primo de medica materia commen-s0 tario. Ex omnibus resinis principatum terebinthinae datur, post eam lentiscinae, tum ei, quae de pini raditur,& a-biete, post quas picea, strobilinaque numeratur. In his enim Dioscorides tanquam de infima strobilins, optima ueroterebinthina sentire uidetur. Verum ego ex his tribus resinis strobilina, abietina, terebinithina, principem certè stro-bilinam calore, secundam abietinam, postremam terebinthinam esse dixi. hactenus de resinis Galenus. Sed hac in reanimaduertendum est, quòd hoc in loco caeteris strobilinam non aliter praefert Galenus, nisi quõd omnes caliditatetantum antecellat: siquidem in uniuersum in medicamentis componendis à Dioscoride nequaquam dissentit, uidelicetquòd inter omnes terebinthina primas occupet sedes, ut paulò post declarauit, dicens. Inter resinas optimam, tan-quam medicamentum in multiplices usus accommodatum, meritò terebinthinam affirmaueris, non tamen caliditateprimas obtinere. Arbor, quae Graecè T'equubos, Latinè Terebinthus appellatur: Arabicè, Baton, Boton, Bo- Nomina.tin, siue Albotin: Italicè, Terebintho. Resina uerò ita Latinis uocata, Graecis γὐτὶνη nuncupatur: Arabibus,Ratin, siue Natig: Italis, Ragia: Germanis, Hartz.rioqæ