Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
106
JPEG-Download
 

And. Matthioli Comm.106ARV̄N̄D.O.Καλαμος.CAP. XCVII.ἑνυν· IN Arundinum genere quaedam nastos, id est farctiorvocatur, ex qua sagittae factitari solent. Alia foemina, quatibiarum ligulas efficiunt. Alia, quòd sistulis addictasit,syringias: cui multum inest carnis, crebris cincta geniculis, ad librorum conscriptionem accommodata. Alia crassa, concaua, apud amnes nascens: quae à quibusdam cy-pria, ab alijs donax appellatur. Alia phragmites, seu ual-latoria, gracilis, canditans, vulgò cognita: cuius trita ra­ 10dix per se, aut cum bulbis suis illita, spicula aculeosquecorpore extrahit: luxata, lumborumque dolores cum a-ceto mulcet. Virentia folia tusa,& imposita ignibus sa-cris medentur,& caeteris inflammationibus. Corticis ci-nere perunctae cum aceto alopeciae sanantur. Paniculae la-nugo, si aures intrauerit, exurdat. Eundem effectumimplet arundo, quae cypria dicitur.ARVNDINVM quinque genera tantùm, ueluti notiorahoc in loco à Dioscoride produntur: licet Plinius lib. XVI. cap. 20consid.XXXVI.& lib. XXIIII. cap. XI. uiginti nouem arundinum spe-cies descripserit: inter quas(ut superius diximus) odoratam recen-suit, quae Graecis κὰλαμος ἀρφματικὸς appellatur, in India,Syriaque nascens, odoris iucunditate unguentis accommodata. Quodaperte indicat calamum odoratum esse inter arundinum generareponendum, non autem inter radices, ut uulgus medicorum,& Bra-sauolus Ferrariensis contendunt, acori radices pro legitima odo-rata arundine assumentes. Illa, quae nastos dicitur, solida, far-ctaque, quanuis gracilis& leuis, in communem sagittarum usum àSyris accepta, non oritur, quod sciam, in Italia, nisi nascatur(ut 30tradidit Plinius) in Rheno Bononiensi amne. Illa etiam, quae the-lys, hoc est, foemina appellatur, cuius tantùm est usus ad tibiarum ligulas, hactenus mihi incognita est. Nonque nostratempestate fiunt eiusmodi ligulae ex communibus arundinibus, ex ea scilicet specie, quam Dioscorides uallatoriam nun-cupat, qua nostri in uiridarijs, ac hortis in topiarijs extruendis utuntur, ac palos uitibus aptißimos efficiunt. Quòd atem uallatoria sit haec nostra communis, mihi aliquando dubitandi praebuit ansam Dioscorides: quippe quidicat, eamesse gracilem,& candidam, cùm tamen communis nostra sit craßior. Verum cìm postea inuenerim Theophrastumscribentem lib. IIII. cap. XII. de plantarum historia, craßiorem, firmioremque illam arundinem esse, quae uallatorianominatur, facile sum ad credendum inductus, hunc Dioscoridis locum esse deprauatum: eoque magis, quòd sentis, pa-lis,& topiarijs operibus crassae sunt tenuibus aptiores. Illa uerò, quae ad scribendum usurpatur, cui authoritatempennae derogarunt, plurimis reperitur in locis, estque omnibus notißima: ueluti& ea, quae Cypria uocatur, in paludi- 4Arundinis,& busnascens,& apud amnes. Traditur à pluribus rei agrariae auctoribus, tum etiam à Plinio, inter arundinem, ofilicis odiumfilicem herbam intestinum esse odium: proinde arundinem uomeri alligatam filicem in agro destruere, ac enccare pro-diderunt. At maior arundini cum asparagis intercedit amicitia: nam si serantur in arundinetis, inibi mirifice pro-Queniunt. Quidam praeterea prodiderunt, arundines in India ad tantam assurgere molem, ut singula internodia naui-giorum uicem praestent per fluuios,& lacus, ternos homines capiente alueo. At si plura de arundinum generibus quisArundinis vi audire cupiat, Theophrastum legat, qui longiori sermone earum historiam literis memoriaeque mandauit. De aron-tes ex Gal. dine Galenus lib.vii.simpl.medic. haec scripta reliquit. Calami phragmitis radicem cum bulbis aculeos,& stipiterex alto extrahere quidam scripsere, ceu trahendi quaedam uis ei inesset. Nos tamen eius rei periculum non fecimusuerum quantum gustu liceat conijcere, abstergentem facultatem poßidet non paucam, minimeque acrem. Caeterùm fo-lia ipsa abstergentis sunt facultatis. Cortex uerò eius combustus admodum tenuium partium,& digerentis facultatis s'esteffectur, adiunctum habens abster sorium quiddam, ut exiccet,& excalfaciat tertio quodammodo ordine, plus tamendesiccet, quàm excalfaciat. Vitandum autem est eius id, quod anthelen uocant: nam si in aures incidat, adeò tenaci-ter adhaerens affigitur, ut auelli non poßit, auditumque uitiat: quamobrem saepißimè exurdat. Arundo sic LatinaNomina.uoce uocatur, ut Graeca Ακμος: Arabica, Casab: Italica, Canna: Germanica, Kor: Hispanica, Cannas: Gal-lica, Vngroseau.CAP. XCVIII.Pàπυρos. σPAPYRVSPAPYRVS, qua chartae fiunt, nullis non cognita, praecipuae in medicina utilitatis ad laxandasfistulas: madefacta lino inuoluitur, usque dum inaruerit: constricta enim, atque immissa in hiatumhumore completur,& intumescendo fistulas aperit. Habet nescio quid alimenti radix: itaque Aegyptij eam mandunt, succum tantùm deuorantes,& mansam expuunt. Ipsis radicibus pro ligno utun-